Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Has cena tibi tertia reponet,
  2. Hinc seras epidipnidas parabit.
  3. Hinc pistor fatuas facit placentas,
  4. Hinc et multiplices struit tabellas
  5. Et notas caryotidas theatris.
  6. Hinc exit varium coco minutal,
  7. Ut lentem positam fabamque credas;
  8. Boletos imitatur et botellos,
  9. Et caudam cybii brevesque maenas.
  10. Hinc cellarius experitur artes,
  11. Ut condat vario vafer sapore
  12. In rutae folium Capelliana.
  13. Sic inplet gabatas paropsidesque
  14. Et leves scutulas cavasque lances.
  15. Hoc lautum vocat, hoc putat venustum,
  16. Unum ponere ferculis tot assem.
  1. Nec toga nec focus est nec tritus cimice lectus
  2. Nec tibi de bibula sarta palude teges,
  3. Nec puer aut senior, nulla est ancilla nec infans,
  4. Nec sera nec clavis nec canis atque calix.
  5. Tu tamen adfectas, Nestor, dici atque videri
  6. Pauper, et in populo quaeris habere locum.
  7. Mentiris vanoque tibi blandiris honore.
  8. Non est paupertas, Nestor, habere nihil.
  1. Saepius ad palmam prasinus post fata Neronis
  2. Pervenit et victor praemia plura refert.
  3. I nunc, livor edax, dic te cessisse Neroni:
  4. Vicit nimirum non Nero, sed prasinus
  1. Aedes emit Aper, sed quas nec noctua vellet
  2. Esse suas: adeo nigra vetusque casa est.
  3. Vicinos illi nitidus Maro possidet hortos.
  4. Cenabit belle, non habitabit Aper.
  1. Ignotos mihi cum voces trecentos,
  2. Quare non veniam vocatus ad te,
  3. Miraris quererisque litigasque.
  4. Solus ceno, Fabulle, non libenter.
  1. Gaius hanc lucem gemma mihi Iulius alba
  2. Signat, io, votis redditus, ecce, meis:
  3. Desperasse iuvat veluti iam rupta sororum
  4. Fila; minus gaudent qui timuere nihil.