Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Hoc lautum vocat, hoc putat venustum,
- Unum ponere ferculis tot assem.
- Nec toga nec focus est nec tritus cimice lectus
- Nec tibi de bibula sarta palude teges,
- Nec puer aut senior, nulla est ancilla nec infans,
- Nec sera nec clavis nec canis atque calix.
- Tu tamen adfectas, Nestor, dici atque videri
- Pauper, et in populo quaeris habere locum.
- Mentiris vanoque tibi blandiris honore.
- Non est paupertas, Nestor, habere nihil.
- Saepius ad palmam prasinus post fata Neronis
- Pervenit et victor praemia plura refert.
- I nunc, livor edax, dic te cessisse Neroni:
- Vicit nimirum non Nero, sed prasinus
- Aedes emit Aper, sed quas nec noctua vellet
- Esse suas: adeo nigra vetusque casa est.
- Vicinos illi nitidus Maro possidet hortos.
- Cenabit belle, non habitabit Aper.
- Ignotos mihi cum voces trecentos,
- Quare non veniam vocatus ad te,
- Miraris quererisque litigasque.
- Solus ceno, Fabulle, non libenter.
- Gaius hanc lucem gemma mihi Iulius alba
- Signat, io, votis redditus, ecce, meis:
- Desperasse iuvat veluti iam rupta sororum
- Fila; minus gaudent qui timuere nihil.
- Hypne, quid expectas, piger? inmortale Falernum
- Funde, senem poscunt talia vota cadum:
- Quincunces et sex cyathos besemque bibamus,
- Gaius ut fiat Iulius et Proculus.
- Zoile, quid tota gemmam praecingere libra
- Te iuvat et miserum perdere sardonycha?
- Anulus iste tuis fuerat modo cruribus aptus:
- Non eadem digitis pondera conveniunt.
- Mulio viginti veni=t modo milibus, Aule.
- Miraris pretium tam grave? surdus erat.
- Cunarum fueras motor, Charideme, mearum
- Et pueri custos adsiduusque comes.
- Iam mihi nigrescunt tonsa sudaria barba
- Et queritur labris puncta puella meis;