Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. In rutae folium Capelliana.
  2. Sic inplet gabatas paropsidesque
  3. Et leves scutulas cavasque lances.
  4. Hoc lautum vocat, hoc putat venustum,
  5. Unum ponere ferculis tot assem.
  1. Nec toga nec focus est nec tritus cimice lectus
  2. Nec tibi de bibula sarta palude teges,
  3. Nec puer aut senior, nulla est ancilla nec infans,
  4. Nec sera nec clavis nec canis atque calix.
  5. Tu tamen adfectas, Nestor, dici atque videri
  6. Pauper, et in populo quaeris habere locum.
  7. Mentiris vanoque tibi blandiris honore.
  8. Non est paupertas, Nestor, habere nihil.
  1. Saepius ad palmam prasinus post fata Neronis