Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Dum te prosequor et domum reduco,
  2. Aurem dum tibi praesto garrienti,
  3. Et quidquid loqueris facisque laudo,
  4. Quot versus poterant, Labulle, nasci!
  5. Hoc damnum tibi non videtur esse,
  6. Si quod Roma legit, requirit hospes,
  7. Non deridet eques, tenet senator,
  8. Laudat causidicus, poeta carpit,
  9. Propter te perit? hoc Labulle, verum est?
  10. Hoc quisquam ferat? ut tibi tuorum
  11. Sit maior numerus togatulorum,
  12. Librorum mihi sit minor meorum?
  13. Triginta prope iam diebus una est
  14. Nobis pagina vix peracta. Sic fit,
  15. Cum cenare domi poeta non vult.
  1. Illa salax nimium nec paucis nota puellis
  2. Stare Lino desi=t mentula. Lingua, cave.
  1. O mihi grata quies, o blanda, Telesphore, cura,
  2. Qualis in amplexu non fuit ante meo:
  3. Basia da nobis vetulo, puer, uda Falerno,
  4. Pocula da labris facta minora tuis.
  5. Addideris super haec Veneris si gaudia vera,
  6. Esse negem melius cum Ganymede Iovi.
  1. Ferreus es, si stare potest tibi mentula, Flacce,
  2. Cum te sex cyathos orat amica gari,
  3. Vel duo frusta rogat cybii tenuemve lacertum,
  4. Nec dignam toto se botryone putat;
  5. Cui portat gaudens ancilla paropside rubra
  6. Hallecem, sed quam protinus illa voret;
  7. Aut cum perfricuit frontem posuitque pudorem,
  8. Sucida palliolo vellera quinque petit.
  9. At mea me libram foliati poscat amica,
  10. Aut virides gemmas sardonychasve pares,
  11. Nec nisi prima velit de Tusco Serica vico,
  12. Aut centum aureolos sic velut aera roget.
  13. Nunc tu velle putas haec me donare puellae?
  14. Nolo, sed his ut sit digna puella volo.
  1. Invasit medici Nasica phreneticus Eucti
  2. Et percidit Hylan. Hic, puto, sanus erat.
  1. Languida cum vetula tractare virilia dextra
  2. Coepisti, iugulor pollice, Phylli, tuo:
  3. Nam cum me murem, cum me tua lumina dicis,
  4. Horis me refici vix puto posse decem.
  5. Blanditias nescis: 'dabo' dic 'tibi milia centum
  6. Et dabo Setini iugera culta soli;
  7. Accipe vina, domum, pueros, chrysendeta, mensas.'
  8. Nil opus est digitis: sic mihi, Phylli, frica.
  1. Os male causidicis et dicis olere poetis.
  2. Sed fellatori, Zoile, peius olet.
  1. Atreus Caecilius cucurbitarum
  2. Sic illas quasi filios Thyestae
  3. In partes lacerat secatque mille.
  4. Gustu protinus has edes in ipso,
  5. Has prima feret alterave cena,
  6. Has cena tibi tertia reponet,
  7. Hinc seras epidipnidas parabit.
  8. Hinc pistor fatuas facit placentas,
  9. Hinc et multiplices struit tabellas
  10. Et notas caryotidas theatris.
  11. Hinc exit varium coco minutal,
  12. Ut lentem positam fabamque credas;
  13. Boletos imitatur et botellos,
  14. Et caudam cybii brevesque maenas.
  15. Hinc cellarius experitur artes,
  16. Ut condat vario vafer sapore
  17. In rutae folium Capelliana.
  18. Sic inplet gabatas paropsidesque
  19. Et leves scutulas cavasque lances.
  20. Hoc lautum vocat, hoc putat venustum,
  21. Unum ponere ferculis tot assem.
  1. Nec toga nec focus est nec tritus cimice lectus
  2. Nec tibi de bibula sarta palude teges,
  3. Nec puer aut senior, nulla est ancilla nec infans,
  4. Nec sera nec clavis nec canis atque calix.
  5. Tu tamen adfectas, Nestor, dici atque videri
  6. Pauper, et in populo quaeris habere locum.
  7. Mentiris vanoque tibi blandiris honore.
  8. Non est paupertas, Nestor, habere nihil.
  1. Saepius ad palmam prasinus post fata Neronis
  2. Pervenit et victor praemia plura refert.
  3. I nunc, livor edax, dic te cessisse Neroni:
  4. Vicit nimirum non Nero, sed prasinus
  1. Aedes emit Aper, sed quas nec noctua vellet
  2. Esse suas: adeo nigra vetusque casa est.
  3. Vicinos illi nitidus Maro possidet hortos.
  4. Cenabit belle, non habitabit Aper.
  1. Ignotos mihi cum voces trecentos,
  2. Quare non veniam vocatus ad te,
  3. Miraris quererisque litigasque.
  4. Solus ceno, Fabulle, non libenter.
  1. Gaius hanc lucem gemma mihi Iulius alba
  2. Signat, io, votis redditus, ecce, meis:
  3. Desperasse iuvat veluti iam rupta sororum
  4. Fila; minus gaudent qui timuere nihil.
  5. Hypne, quid expectas, piger? inmortale Falernum
  6. Funde, senem poscunt talia vota cadum:
  7. Quincunces et sex cyathos besemque bibamus,
  8. Gaius ut fiat Iulius et Proculus.
  1. Zoile, quid tota gemmam praecingere libra
  2. Te iuvat et miserum perdere sardonycha?
  3. Anulus iste tuis fuerat modo cruribus aptus:
  4. Non eadem digitis pondera conveniunt.
  1. Mulio viginti veni=t modo milibus, Aule.
  2. Miraris pretium tam grave? surdus erat.
  1. Cunarum fueras motor, Charideme, mearum
  2. Et pueri custos adsiduusque comes.
  3. Iam mihi nigrescunt tonsa sudaria barba
  4. Et queritur labris puncta puella meis;
  5. Sed tibi non crevi: te noster vilicus horret,
  6. Te dispensator, te domus ipsa pavet.
  7. Ludere nec nobis, nec tu permittis amare;
  8. Nil mihi vis et vis cuncta licere tibi.
  9. Corripis, observas, quereris, suspiria ducis,
  10. Et vix a ferulis temperat ira tua.
  11. Si Tyrios sumpsi cultus unxive capillos,
  12. Exclamas 'Numquam fecerat ista pater';
  13. Et numeras nostros adstricta fronte trientes,
  14. Tamquam de cella sit cadus ille tua.
  15. Desine; non possum libertum ferre Catonem.
  16. Esse virum iam me dicet amica tibi.
  1. Formosam Glyceran amat Lupercus
  2. Et solus tenet imperatque solus.
  3. Quam toto sibi mense non fututam
  4. Cum tristis quereretur et roganti
  5. Causam reddere vellet Aeliano,
  6. Respondit, Glycerae dolere dentes.
  1. Indulget pecori nimium dum pastor Amyntas
  2. Et gaudet fama luxuriaque gregis,
  3. Cedentes oneri ramos silvamque fluentem
  4. Vicit, concussas ipse secutus opes.
  5. Triste nemus dirae vetuit superesse rapinae
  6. Damnavitque rogis noxia ligna pater.
  7. Pingues, Lygde, sues habeat vicinus Iollas:
  8. Te satis est nobis adnumerare pecus.
  1. Vivida cum poscas epigrammata, mortua ponis
  2. Lemmata. Quid fieri, Caeciliane, potest?
  3. Mella iubes Hyblaea tibi vel Hymettia nasci,
  4. Et thyma Cecropiae Corsica ponis api!
  1. Deprensum in puero tetricis me vocibus, uxor,
  2. Corripis et culum te quoque habere refers.
  3. Dixit idem quotiens lascivo Iuno Tonanti!
  4. Ille tamen grandi cum Ganymede iacet.
  5. Incurvabat Hylan posito Tirynthius arcu:
  6. Tu Megaran credis non habuisse natis?
  7. Torquebat Phoebum Daphne fugitiva: sed illas
  8. Oebalius flammas iussit abire puer.
  9. Brisei+s multum quamvis aversa iaceret,
  10. Aeacidae propior levis amicus erat.
  11. Parce tuis igitur dare mascula nomina rebus,
  12. Teque puta cunnos, uxor, habere duos.
  1. Orbus es et locuples et Bruto consule natus:
  2. Esse tibi veras credis amicitias?
  3. Sunt verae, sed quas iuvenis, quas pauper habebas.
  4. Qui novus est, mortem diligit ille tuam.
  1. Intrasti quotiens inscriptae limina cellae,
  2. Seu puer arrisit sive puella tibi,
  3. Contentus non es foribus veloque seraque,
  4. Secretumque iubes grandius esse tibi:
  5. Oblinitur minimae si qua est suspicio rimae
  6. Punctaque lasciva quae terebrantur acu.
  7. Nemo est tam teneri tam sollicitique pudoris,
  8. Qui vel pedicat, Canthare, vel futuit.
  1. Iam nisi per somnum non arrigis et tibi, Mevi,
  2. Incipit in medios meiere verpa pedes,
  3. Truditur et digitis pannucea mentula lassis
  4. Nec levat extinctum sollicitata caput.
  5. Quid miseros frustra cunnos culosque lacessis?
  6. Summa petas: illic mentula vivit anus.
  1. Omnia femineis quare dilecta catervis
  2. Balnea devitat Lattara? Ne futuat.
  3. Cur nec Pompeia lentus spatiatur in umbra,
  4. Nec petit Inachidos limina? Ne futuat.
  5. Cur Lacedaemonio luteum ceromate corpus
  6. Perfundit gelida Virgine? Ne futuat.
  7. Cum sic feminei generis contagia vitet,
  8. Cur lingit cunnum Lattara? Ne futuat.
  1. Silius haec magni celebrat monimenta Maronis,
  2. Iugera facundi qui Ciceronis habet.
  3. Heredem dominumque sui tumulive larisve
  4. Non alium mallet nec Maro nec Cicero.
  1. Nulla est hora tibi qua non me, Phylli, furentem
  2. Despolies: tanta calliditate rapis.
  3. Nunc plorat speculo fallax ancilla relicto,
  4. Gemma vel a digito vel cadit aure lapis;
  5. Nunc furtiva lucri fieri bombycina possunt,
  6. Profertur Cosmi nunc mihi siccus onyx;
  7. Amphora nunc petitur nigri cariosa Falerni,
  8. Expiet ut somnos garrula saga tuos;
  9. Nunc ut emam grandemve lupum mullumve bilibrem,
  10. Indixit cenam dives amica tibi.
  11. Sit pudor et tandem veri respectus et aequi:
  12. Nil tibi, Phylli, nego; nil mihi, Phylli, nega.
  1. Iam prope desertos cineres et sancta Maronis
  2. Nomina qui coleret, pauper et unus erat.
  3. Silius optatae succurrere censuit umbrae,
  4. Silius et vatem, non minor ipse, colit.
  1. Tanta est quae Titio columna pendet,
  2. Quantam Lampsaciae colunt puellae.
  3. Hic nullo comitante nec molesto
  4. Thermis grandibus et suis lavatur.
  5. Anguste Titius tamen lavatur.
  1. Cenabis belle, Iuli Cerialis, apud me;
  2. Condicio est melior si tibi nulla, veni.
  3. Octavam poteris servare; lavabimur una:
  4. Scis, quam sint Stephani balnea iuncta mihi.
  5. Prima tibi dabitur ventri lactuca movendo
  6. Utilis, et porris fila resecta suis,
  7. Mox vetus et tenui maior cordyla lacerto,
  8. Sed quam cum rutae frondibus ova tegant;
  9. Altera non deerunt tenui versata favilla,
  10. Et Velabrensi massa coacta foco,
  11. Et quae Picenum senserunt frigus olivae.
  12. Haec satis in gustu. Cetera nosse cupis?
  13. Mentiar, ut venias: pisces, conchylia, sumen
  14. Et chortis saturas atque paludis aves,
  15. Quae nec Stella solet rara nisi ponere cena.
  16. Plus ego polliceor: nil recitabo tibi,
  17. Ipse tuos nobis relegas licet usque Gigantas,
  18. Rura vel aeterno proxima Vergilio.
  1. Claudia caeruleis cum sit Rufina Britannis
  2. Edita, quam Latiae pectora gentis habet!
  3. Quale decus formae! Romanam credere matres
  4. Italides possunt, Atthides esse suam.
  5. Di bene, quod sancto peperit fecunda marito,
  6. Quod sperat generos quodque puella nurus.
  7. Sic placeat superis, ut coniuge gaudeat uno
  8. Et semper natis gaudeat illa tribus.
  1. Unguenta et casias et olentem funera murram
  2. Turaque de medio semicremata rogo
  3. Et quae de Stygio rapuisti cinnama lecto,
  4. Inprobe, de turpi, Zoile, redde sinu.
  5. A pedibus didicere manus peccare protervae.
  6. Non miror furem, qui fugitivus eras.
  1. Hortatur fieri quod te Lupus, Urbice, patrem,
  2. Ne credas; nihil est, quod minus ille velit.
  3. Ars est captandi quod nolis velle videri;
  4. Ne facias optat, quod rogat ut facias.
  5. Dicat praegnantem tua se Cosconia tantum:
  6. Pallidior fiet iam pariente Lupus.
  7. At tu consilio videaris ut usus amici,
  8. Sic morere, ut factum te putet esse patrem.
  1. Quod nimium mortem, Chaeremon Stoice, laudas,
  2. Vis animum mirer suspiciamque tuum?
  3. Hanc tibi virtutem fracta facit urceus ansa,
  4. Et tristis nullo qui tepet igne focus,
  5. Et teges et cimex et nudi sponda grabati,
  6. Et brevis atque eadem nocte dieque toga.
  7. O quam magnus homo es, qui faece rubentis aceti
  8. Et stipula et nigro pane carere potes!
  9. Leuconicis agedum tumeat tibi culcita lanis
  10. Constringatque tuos purpura pexa toros,
  11. Dormiat et tecum, modo qui dum Caecuba miscet
  12. Convivas roseo torserat ore puer:
  13. O quam tu cupies ter vivere Nestoris annos
  14. Et nihil ex ulla perdere luce voles!
  15. Rebus in angustis facile est contemnere vitam:
  16. Fortiter ille facit, qui miser esse potest.
  1. Miraris, docto quod carmina mitto Severo,
  2. Ad cenam cum te, docte Severe, vocem?
  3. Iuppiter ambrosia satur est et nectare vivit;
  4. Nos tamen exta Iovi cruda merumque damus.
  5. Omnia cum tibi sint dono concessa deorum,