Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Quam veteres bracae Brittonis pauperis, et quam
- Turpe Ravennatis guttur onocrotali.
- Hanc in piscina dicor futuisse marina.
- Nescio; piscinam me futuisse puto.
- Mollia quod nivei duro teris ore Galaesi
- Basia, quod nudo cum Ganymede iaces,
- (Quis negat?) hoc nimium est. Sed sit satis; inguina saltem
- Parce fututrici sollicitare manu.
- Levibus in pueris plus haec, quam mentula, peccat,
- Et faciunt digiti praecipitantque virum:
- Inde tragus celeresque pili mirandaque matri
- Barba, nec in clara balnea luce placent.
- Divisit natura marem: pars una puellis,
- Una viris genita est. Utere parte tua.
- Nubere Sila mihi nulla non lege parata est;
- Sed Silam nulla ducere lege volo.
- Cum tamen instaret, 'deciens mihi dotis in auro
- Sponsa dabis' dixi; 'quid minus esse potest?
- Nec futuam quamvis prima te nocte maritus,
- Communis tecum nec mihi lectus erit;
- Complectarque meam, nec tu prohibebis, amicam,
- Ancillam mittes et mihi iussa tuam.
- Te spectante dabit nobis lasciva minister
- Basia, sive meus sive erit ille tuus.
- Ad cenam venies, sed sic divisa recumbes,
- Ut non tangantur pallia nostra tuis.
- Oscula rara dabis nobis et non dabis ultro,
- Nec quasi nupta dabis, sed quasi mater anus.
- Si potes ista pati, si nil perferre recusas,
- Invenies qui te ducere, Sila, velit.'
- Dum te prosequor et domum reduco,
- Aurem dum tibi praesto garrienti,
- Et quidquid loqueris facisque laudo,
- Quot versus poterant, Labulle, nasci!
- Hoc damnum tibi non videtur esse,
- Si quod Roma legit, requirit hospes,
- Non deridet eques, tenet senator,
- Laudat causidicus, poeta carpit,
- Propter te perit? hoc Labulle, verum est?
- Hoc quisquam ferat? ut tibi tuorum
- Sit maior numerus togatulorum,
- Librorum mihi sit minor meorum?
- Triginta prope iam diebus una est
- Nobis pagina vix peracta. Sic fit,
- Cum cenare domi poeta non vult.
- Illa salax nimium nec paucis nota puellis
- Stare Lino desi=t mentula. Lingua, cave.
- O mihi grata quies, o blanda, Telesphore, cura,
- Qualis in amplexu non fuit ante meo:
- Basia da nobis vetulo, puer, uda Falerno,
- Pocula da labris facta minora tuis.
- Addideris super haec Veneris si gaudia vera,
- Esse negem melius cum Ganymede Iovi.
- Ferreus es, si stare potest tibi mentula, Flacce,