Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Quam veteres bracae Brittonis pauperis, et quam
  2. Turpe Ravennatis guttur onocrotali.
  3. Hanc in piscina dicor futuisse marina.
  4. Nescio; piscinam me futuisse puto.
  1. Mollia quod nivei duro teris ore Galaesi
  2. Basia, quod nudo cum Ganymede iaces,
  3. (Quis negat?) hoc nimium est. Sed sit satis; inguina saltem
  4. Parce fututrici sollicitare manu.
  5. Levibus in pueris plus haec, quam mentula, peccat,
  6. Et faciunt digiti praecipitantque virum:
  7. Inde tragus celeresque pili mirandaque matri
  8. Barba, nec in clara balnea luce placent.
  9. Divisit natura marem: pars una puellis,
  10. Una viris genita est. Utere parte tua.
  1. Nubere Sila mihi nulla non lege parata est;
  2. Sed Silam nulla ducere lege volo.
  3. Cum tamen instaret, 'deciens mihi dotis in auro
  4. Sponsa dabis' dixi; 'quid minus esse potest?
  5. Nec futuam quamvis prima te nocte maritus,
  6. Communis tecum nec mihi lectus erit;
  7. Complectarque meam, nec tu prohibebis, amicam,
  8. Ancillam mittes et mihi iussa tuam.
  9. Te spectante dabit nobis lasciva minister
  10. Basia, sive meus sive erit ille tuus.
  11. Ad cenam venies, sed sic divisa recumbes,
  12. Ut non tangantur pallia nostra tuis.
  13. Oscula rara dabis nobis et non dabis ultro,
  14. Nec quasi nupta dabis, sed quasi mater anus.
  15. Si potes ista pati, si nil perferre recusas,
  16. Invenies qui te ducere, Sila, velit.'
  1. Dum te prosequor et domum reduco,
  2. Aurem dum tibi praesto garrienti,
  3. Et quidquid loqueris facisque laudo,
  4. Quot versus poterant, Labulle, nasci!
  5. Hoc damnum tibi non videtur esse,
  6. Si quod Roma legit, requirit hospes,