Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- In nido seges est hirundinino;
- Et cum stet sine falce mentulaque,
- Non est dimidio locus Priapo.
- Vix implet cocleam peracta messis,
- Et mustum nuce condimus picata.
- Errasti, Lupe, littera sed una:
- Nam quo tempore praedium dedisti,
- Mallem tu mihi prandium dedisses.
- Quaeris, cur nolim te ducere, Galla? Diserta es.
- Saepe soloecismum mentula nostra facit.
- Caesaris Augusti lascivos, livide, versus
- Sex lege, qui tristis verba latina legis:
- 'Quod futuit Glaphyran Antonius, hanc mihi poenam
- Fulvia constituit, se quoque uti futuam.
- Fulviam ego ut futuam? quid si me Manius oret
- Pedicem, faciam? non puto, si sapiam.
- "Aut futue, aut pugnemus" ait. Quid, quod mihi vita
- Carior est ipsa mentula? Signa canant!'
- Absolvis lepidos nimirum, Auguste, libellos,
- Qui scis Romana simplicitate loqui.
- Lydia tam laxa est, equitis quam culus aheni,
- Quam celer arguto qui sonat aere trochus,
- Quam rota transmisso totiens inpacta petauro,
- Quam vetus a crassa calceus udus aqua,
- Quam quae rara vagos expectant retia turdos,
- Quam Pompeiano vela negata noto,
- Quam quae de pthisico lapsa est armilla cinaedo,
- Culcita Leuconico quam viduata suo,
- Quam veteres bracae Brittonis pauperis, et quam
- Turpe Ravennatis guttur onocrotali.
- Hanc in piscina dicor futuisse marina.
- Nescio; piscinam me futuisse puto.
- Mollia quod nivei duro teris ore Galaesi
- Basia, quod nudo cum Ganymede iaces,
- (Quis negat?) hoc nimium est. Sed sit satis; inguina saltem
- Parce fututrici sollicitare manu.
- Levibus in pueris plus haec, quam mentula, peccat,
- Et faciunt digiti praecipitantque virum:
- Inde tragus celeresque pili mirandaque matri
- Barba, nec in clara balnea luce placent.
- Divisit natura marem: pars una puellis,
- Una viris genita est. Utere parte tua.
- Nubere Sila mihi nulla non lege parata est;
- Sed Silam nulla ducere lege volo.
- Cum tamen instaret, 'deciens mihi dotis in auro
- Sponsa dabis' dixi; 'quid minus esse potest?
- Nec futuam quamvis prima te nocte maritus,
- Communis tecum nec mihi lectus erit;
- Complectarque meam, nec tu prohibebis, amicam,
- Ancillam mittes et mihi iussa tuam.
- Te spectante dabit nobis lasciva minister
- Basia, sive meus sive erit ille tuus.
- Ad cenam venies, sed sic divisa recumbes,
- Ut non tangantur pallia nostra tuis.
- Oscula rara dabis nobis et non dabis ultro,
- Nec quasi nupta dabis, sed quasi mater anus.