Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Urucam male pascit hortus unam,
  2. Consumpto moritur culex salicto,
  3. Et talpa est mihi fossor atque arator.
  4. Non boletus hiare, non mariscae
  5. Ridere aut violae patere possunt.
  6. Finis mus populatur et colono
  7. Tamquam sus Calydonius timetur,
  8. Et sublata volantis ungue Procnes
  9. In nido seges est hirundinino;
  10. Et cum stet sine falce mentulaque,
  11. Non est dimidio locus Priapo.
  12. Vix implet cocleam peracta messis,
  13. Et mustum nuce condimus picata.
  14. Errasti, Lupe, littera sed una:
  15. Nam quo tempore praedium dedisti,
  16. Mallem tu mihi prandium dedisses.
  1. Quaeris, cur nolim te ducere, Galla? Diserta es.
  2. Saepe soloecismum mentula nostra facit.
  1. Caesaris Augusti lascivos, livide, versus
  2. Sex lege, qui tristis verba latina legis:
  3. 'Quod futuit Glaphyran Antonius, hanc mihi poenam
  4. Fulvia constituit, se quoque uti futuam.
  5. Fulviam ego ut futuam? quid si me Manius oret
  6. Pedicem, faciam? non puto, si sapiam.
  7. "Aut futue, aut pugnemus" ait. Quid, quod mihi vita
  8. Carior est ipsa mentula? Signa canant!'
  9. Absolvis lepidos nimirum, Auguste, libellos,
  10. Qui scis Romana simplicitate loqui.
  1. Lydia tam laxa est, equitis quam culus aheni,
  2. Quam celer arguto qui sonat aere trochus,
  3. Quam rota transmisso totiens inpacta petauro,
  4. Quam vetus a crassa calceus udus aqua,
  5. Quam quae rara vagos expectant retia turdos,
  6. Quam Pompeiano vela negata noto,
  7. Quam quae de pthisico lapsa est armilla cinaedo,
  8. Culcita Leuconico quam viduata suo,
  9. Quam veteres bracae Brittonis pauperis, et quam
  10. Turpe Ravennatis guttur onocrotali.
  11. Hanc in piscina dicor futuisse marina.
  12. Nescio; piscinam me futuisse puto.