Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Pingui sordidus esse Cosmiano,
- Ludat cum pueris, amet puellas,
- Nec per circuitus loquatur illam,
- Ex qua nascimur, omnium parentem,
- Quam sanctus Numa mentulam vocabat.
- Versus hos tamen esse tu memento
- Saturnalicios, Apollinaris:
- Mores non habet hic meos libellus.
- Qui gravis es nimium, potes hinc iam, lector, abire
- Quo libet: urbanae scripsimus ista togae;
- Iam mea Lampsacio lascivit pagina versu
- Et Tartesiaca concrepat aera manu.
- O quotiens rigida pulsabis pallia vena,
- Sis gravior Curio Fabricioque licet!
- Tu quoque nequitias nostri lususque libelli
- Uda, puella, leges, sis Patavina licet.
- Erubuit posuitque meum Lucretia librum,
- Sed coram Bruto; Brute, recede: leget.
- Non omnis nostri nocturna est pagina libri:
- Invenies et quod mane, Sabine, legas.