Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Versus hos tamen esse tu memento
  2. Saturnalicios, Apollinaris:
  3. Mores non habet hic meos libellus.
  1. Qui gravis es nimium, potes hinc iam, lector, abire
  2. Quo libet: urbanae scripsimus ista togae;
  3. Iam mea Lampsacio lascivit pagina versu
  4. Et Tartesiaca concrepat aera manu.
  5. O quotiens rigida pulsabis pallia vena,
  6. Sis gravior Curio Fabricioque licet!
  7. Tu quoque nequitias nostri lususque libelli
  8. Uda, puella, leges, sis Patavina licet.
  9. Erubuit posuitque meum Lucretia librum,
  10. Sed coram Bruto; Brute, recede: leget.
  1. Non omnis nostri nocturna est pagina libri:
  2. Invenies et quod mane, Sabine, legas.
  1. Donasti, Lupe, rus sub urbe nobis;
  2. Sed rus est mihi maius in fenestra.
  3. Rus hoc dicere, rus potes vocare?
  4. In quo ruta facit nemus Dianae,
  5. Argutae tegit ala quod cicadae,
  6. Quod formica die comedit uno,
  7. Clusae cui folium rosae corona est;
  8. In quo non magis invenitur herba,
  9. Quam Cosmi folium piperve crudum;
  10. In quo nec cucumis iacere rectus
  11. Nec serpens habitare tota possit.
  12. Urucam male pascit hortus unam,
  13. Consumpto moritur culex salicto,
  14. Et talpa est mihi fossor atque arator.
  15. Non boletus hiare, non mariscae
  16. Ridere aut violae patere possunt.
  17. Finis mus populatur et colono
  18. Tamquam sus Calydonius timetur,
  19. Et sublata volantis ungue Procnes
  20. In nido seges est hirundinino;
  21. Et cum stet sine falce mentulaque,
  22. Non est dimidio locus Priapo.
  23. Vix implet cocleam peracta messis,
  24. Et mustum nuce condimus picata.
  25. Errasti, Lupe, littera sed una: