Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Ars et gratia, lusus et voluptas,
- Romani decus et dolor theatri
- Atque omnes Veneres Cupidinesque
- Hoc sunt condita, quo Paris, sepulchro.
- Heredes, nolite brevem sepelire colonum:
- Nam terra est illi quantulacumque gravis.
- Sunt chartae mihi, quas Catonis uxor
- Et quas horribiles legant Sabinae:
- Hic totus volo rideat libellus
- Et sit nequior omnibus libellis.
- Qui vino madeat nec erubescat
- Pingui sordidus esse Cosmiano,
- Ludat cum pueris, amet puellas,
- Nec per circuitus loquatur illam,
- Ex qua nascimur, omnium parentem,
- Quam sanctus Numa mentulam vocabat.
- Versus hos tamen esse tu memento
- Saturnalicios, Apollinaris:
- Mores non habet hic meos libellus.
- Qui gravis es nimium, potes hinc iam, lector, abire
- Quo libet: urbanae scripsimus ista togae;
- Iam mea Lampsacio lascivit pagina versu
- Et Tartesiaca concrepat aera manu.
- O quotiens rigida pulsabis pallia vena,
- Sis gravior Curio Fabricioque licet!
- Tu quoque nequitias nostri lususque libelli
- Uda, puella, leges, sis Patavina licet.
- Erubuit posuitque meum Lucretia librum,
- Sed coram Bruto; Brute, recede: leget.
- Non omnis nostri nocturna est pagina libri:
- Invenies et quod mane, Sabine, legas.
- Donasti, Lupe, rus sub urbe nobis;
- Sed rus est mihi maius in fenestra.
- Rus hoc dicere, rus potes vocare?
- In quo ruta facit nemus Dianae,
- Argutae tegit ala quod cicadae,
- Quod formica die comedit uno,
- Clusae cui folium rosae corona est;
- In quo non magis invenitur herba,
- Quam Cosmi folium piperve crudum;
- In quo nec cucumis iacere rectus
- Nec serpens habitare tota possit.
- Urucam male pascit hortus unam,
- Consumpto moritur culex salicto,
- Et talpa est mihi fossor atque arator.
- Non boletus hiare, non mariscae
- Ridere aut violae patere possunt.
- Finis mus populatur et colono
- Tamquam sus Calydonius timetur,
- Et sublata volantis ungue Procnes
- In nido seges est hirundinino;
- Et cum stet sine falce mentulaque,
- Non est dimidio locus Priapo.
- Vix implet cocleam peracta messis,
- Et mustum nuce condimus picata.
- Errasti, Lupe, littera sed una:
- Nam quo tempore praedium dedisti,
- Mallem tu mihi prandium dedisses.
- Quaeris, cur nolim te ducere, Galla? Diserta es.
- Saepe soloecismum mentula nostra facit.
- Caesaris Augusti lascivos, livide, versus
- Sex lege, qui tristis verba latina legis:
- 'Quod futuit Glaphyran Antonius, hanc mihi poenam
- Fulvia constituit, se quoque uti futuam.