Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Dum matrem nemo det tibi, nemo patrem.
  1. Quisquis Flaminiam teris, viator,
  2. Noli nobile praeterire marmor.
  3. Urbis deliciae salesque Nili,
  4. Ars et gratia, lusus et voluptas,
  5. Romani decus et dolor theatri
  6. Atque omnes Veneres Cupidinesque
  7. Hoc sunt condita, quo Paris, sepulchro.
  1. Heredes, nolite brevem sepelire colonum:
  2. Nam terra est illi quantulacumque gravis.
  1. Sunt chartae mihi, quas Catonis uxor
  2. Et quas horribiles legant Sabinae:
  3. Hic totus volo rideat libellus
  4. Et sit nequior omnibus libellis.
  5. Qui vino madeat nec erubescat
  6. Pingui sordidus esse Cosmiano,
  7. Ludat cum pueris, amet puellas,
  8. Nec per circuitus loquatur illam,
  9. Ex qua nascimur, omnium parentem,
  10. Quam sanctus Numa mentulam vocabat.