Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Lector, adhuc a me disticha pauca petis.
  2. Sed Lupus usuram puerique diaria poscunt.
  3. Lector, solve. Taces dissimulasque? Vale.
  1. Valerius Martialis Prisco suo S.
  2. Scio me patrocinium debere contumacissimae trienni
  3. desidiae; quo absolvenda non esset inter illas quoque
  4. urbicas occupationes, quibus facilius consequimur, ut
  5. molesti potius, quam ut officiosi esse videamur; nedum
  6. in hac provinciali solitudine, ubi nisi etiam intemperan-
  7. ter studemus, et sine solacio et sine excusatione se-