Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Mittebas libram, quadrantem, Garrice, mittis.
- Saltem semissem, Garrice, solve mihi.
- Vibi Maxime, si vacas havere,
- Hoc tantum lege: namque et occupatus
- Et non es nimium laboriosus.
- Transis hos quoque quattuor? sapisti.
- Explicitum nobis usque ad sua cornua librum
- Et quasi perlectum, Septiciane, refers.
- Omnia legisti. Credo, scio, gaudeo, verum est.
- Perlegi libros sic ego quinque tuos.
- Quamvis tam longo possis satur esse libello,
- Lector, adhuc a me disticha pauca petis.
- Sed Lupus usuram puerique diaria poscunt.
- Lector, solve. Taces dissimulasque? Vale.
- Valerius Martialis Prisco suo S.
- Scio me patrocinium debere contumacissimae trienni
- desidiae; quo absolvenda non esset inter illas quoque
- urbicas occupationes, quibus facilius consequimur, ut
- molesti potius, quam ut officiosi esse videamur; nedum
- in hac provinciali solitudine, ubi nisi etiam intemperan-
- ter studemus, et sine solacio et sine excusatione se-
- cessimus. Accipe ergo rationem. In qua hoc maximum
- et primum est, quod civitatis aures, quibus adsueveram,
- quaero et videor mihi in alieno foro litigare; si quid
- est enim, quod in libellis meis placeat, dictavit auditor:
- illam iudiciorum subtilitatem, illud materiarum inge-
- nium, bibliothecas, theatra, convictus, in quibus studere
- se voluptates non sentiunt, ad summam omnium illa,
- quae delicati reliquimus, desideramus quasi destituti.
- Accedit his municipalium robigo dentium et iudici loco
- livor, et unus aut alter mali, in pusillo loco multi;
- adversus quod difficile est habere cotidie bonum sto-
- machum: ne mireris igitur abiecta ab indignante quae
- a gestiente fieri solebant. Ne quid tamen et advenienti