Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Dulcia Dardanio nondum miscente ministro
  2. Pocula Iuno fuit pro Ganymede Iovi.
  3. Si te delectat gravitas, Lucretia toto
  4. Sis licet usque die: Lai+da nocte volo.
  1. Mittebas libram, quadrantem, Garrice, mittis.
  2. Saltem semissem, Garrice, solve mihi.
  1. Vibi Maxime, si vacas havere,
  2. Hoc tantum lege: namque et occupatus
  3. Et non es nimium laboriosus.
  4. Transis hos quoque quattuor? sapisti.
  1. Explicitum nobis usque ad sua cornua librum
  2. Et quasi perlectum, Septiciane, refers.
  3. Omnia legisti. Credo, scio, gaudeo, verum est.
  4. Perlegi libros sic ego quinque tuos.
  1. Quamvis tam longo possis satur esse libello,
  2. Lector, adhuc a me disticha pauca petis.
  3. Sed Lupus usuram puerique diaria poscunt.
  4. Lector, solve. Taces dissimulasque? Vale.
  1. Valerius Martialis Prisco suo S.
  2. Scio me patrocinium debere contumacissimae trienni
  3. desidiae; quo absolvenda non esset inter illas quoque
  4. urbicas occupationes, quibus facilius consequimur, ut
  5. molesti potius, quam ut officiosi esse videamur; nedum
  6. in hac provinciali solitudine, ubi nisi etiam intemperan-
  7. ter studemus, et sine solacio et sine excusatione se-
  8. cessimus. Accipe ergo rationem. In qua hoc maximum
  9. et primum est, quod civitatis aures, quibus adsueveram,
  10. quaero et videor mihi in alieno foro litigare; si quid
  11. est enim, quod in libellis meis placeat, dictavit auditor:
  12. illam iudiciorum subtilitatem, illud materiarum inge-