Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Sed Nomentana securus germinat hortus
  2. Arbore, nec furem plumbea mala timent.
  3. Haec igitur media quae sunt modo nata Subura
  4. Mittimus autumni cerea poma mei.
  1. Infantem tibi vir, tibi, Galla, remisit adulter.
  2. Hi, puto, non dubie se futuisse negant.
  1. Saepe loquar nimium gentes quod, Avite, remotas,
  2. Miraris, Latia factus in urbe senex,
  3. Auriferumque Tagum sitiam patriumque Salonem
  4. Et repetam saturae sordida rura casae.
  5. Illa placet tellus, in qua res parva beatum
  6. Me facit et tenues luxuriantur opes:
  7. Pascitur hic, ibi pascit ager; tepet igne maligno
  8. Hic focus, ingenti lumine lucet ibi;
  9. Hic pretiosa fames conturbatorque macellus,
  10. Mensa ibi divitiis ruris operta sui;
  11. Quattuor hic aestate togae pluresve teruntur,
  12. Autumnis ibi me quattuor una tegit.
  13. I, cole nunc reges, quidquid non praestat amicus
  14. Cum praestare tibi possit, Avite, locus.
  1. Dum levis arsura struitur Libitina papyro,
  2. Dum murram et casias flebilis uxor emit,
  3. Iam scrobe, iam lecto, iam pollinctore parato
  4. Heredem scripsit me Numa: convaluit.
  1. Addat cum mihi Caecubum minister
  2. Idaeo resolutior cinaedo,
  3. Quo nec filia cultior nec uxor
  4. Nec mater tua nec soror recumbit,
  5. Vis spectem potius tuas lucernas
  6. Aut citrum vetus Indicosque dentes?
  7. Suspectus tibi ne tamen recumbam,
  8. Praesta de grege sordidaque villa
  9. Tonsos, horridulos, rudes, pusillos
  10. Hircosi mihi filios subulci.
  11. Perdet te dolor hic: habere, Publi,
  12. Mores non potes hos et hos ministros.
  1. Si Romana forent haec Socratis ora, fuissent
  2. Iulius in Saturis qualia Rufus habet.
  1. Quid, stulte, nostris versibus tuos misces?
  2. Cum litigante quid tibi, miser, libro?