Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Regius Alcinoi nec mihi servit ager,
  2. Sed Nomentana securus germinat hortus
  3. Arbore, nec furem plumbea mala timent.
  4. Haec igitur media quae sunt modo nata Subura
  5. Mittimus autumni cerea poma mei.
  1. Infantem tibi vir, tibi, Galla, remisit adulter.
  2. Hi, puto, non dubie se futuisse negant.