Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Si prior Euganeas, Clemens, Helicaonis oras
- Pictaque pampineis videris arva iugis,
- Perfer Atestinae nondum vulgata Sabinae
- Carmina, purpurea sed modo culta toga.
- Ut rosa delectat, metitur quae pollice primo,
- Sic nova nec mento sordida charta iuvat.
- Non mea Massylus servat pomaria serpens,
- Regius Alcinoi nec mihi servit ager,
- Sed Nomentana securus germinat hortus
- Arbore, nec furem plumbea mala timent.
- Haec igitur media quae sunt modo nata Subura
- Mittimus autumni cerea poma mei.