Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- 'Hac, ecce, mecum dextera litat vobis
- Absens sacerdos; vos putate praesentem
- Et date duobus quidquid alter optabit.'
- Si prior Euganeas, Clemens, Helicaonis oras
- Pictaque pampineis videris arva iugis,
- Perfer Atestinae nondum vulgata Sabinae
- Carmina, purpurea sed modo culta toga.
- Ut rosa delectat, metitur quae pollice primo,
- Sic nova nec mento sordida charta iuvat.
- Non mea Massylus servat pomaria serpens,
- Regius Alcinoi nec mihi servit ager,
- Sed Nomentana securus germinat hortus
- Arbore, nec furem plumbea mala timent.
- Haec igitur media quae sunt modo nata Subura
- Mittimus autumni cerea poma mei.
- Infantem tibi vir, tibi, Galla, remisit adulter.
- Hi, puto, non dubie se futuisse negant.
- Saepe loquar nimium gentes quod, Avite, remotas,
- Miraris, Latia factus in urbe senex,
- Auriferumque Tagum sitiam patriumque Salonem
- Et repetam saturae sordida rura casae.
- Illa placet tellus, in qua res parva beatum
- Me facit et tenues luxuriantur opes:
- Pascitur hic, ibi pascit ager; tepet igne maligno
- Hic focus, ingenti lumine lucet ibi;
- Hic pretiosa fames conturbatorque macellus,
- Mensa ibi divitiis ruris operta sui;
- Quattuor hic aestate togae pluresve teruntur,
- Autumnis ibi me quattuor una tegit.
- I, cole nunc reges, quidquid non praestat amicus
- Cum praestare tibi possit, Avite, locus.
- Dum levis arsura struitur Libitina papyro,
- Dum murram et casias flebilis uxor emit,
- Iam scrobe, iam lecto, iam pollinctore parato
- Heredem scripsit me Numa: convaluit.
- Addat cum mihi Caecubum minister
- Idaeo resolutior cinaedo,
- Quo nec filia cultior nec uxor
- Nec mater tua nec soror recumbit,
- Vis spectem potius tuas lucernas
- Aut citrum vetus Indicosque dentes?
- Suspectus tibi ne tamen recumbam,
- Praesta de grege sordidaque villa
- Tonsos, horridulos, rudes, pusillos
- Hircosi mihi filios subulci.
- Perdet te dolor hic: habere, Publi,
- Mores non potes hos et hos ministros.
- Si Romana forent haec Socratis ora, fuissent
- Iulius in Saturis qualia Rufus habet.
- Quid, stulte, nostris versibus tuos misces?
- Cum litigante quid tibi, miser, libro?
- Quid congregare cum leonibus volpes
- Aquilisque similes facere noctuas quaeris?
- Habeas licebit alterum pedem Ladae,
- Inepte, frustra crure ligneo curres.
- Elysio redeat si forte remissus ab agro
- Ille suo felix Caesare Gabba vetus,
- Qui Capitolinum pariter Gabbamque iocantes
- Audierit, dicet: 'Rustice Gabba, tace.'
- Qua factus ratione sit requiris,
- Qui numquam futuit, pater Philinus?
- Gaditanus, Avite, dicat istud,
- Qui scribit nihil et tamen poeta est.
- Municipes Augusta mihi quos Bilbilis acri
- Monte creat, rapidis quem Salo cingit aquis,
- Ecquid laeta iuvat vestri vos gloria vatis?
- Nam decus et nomen famaque vestra sumus,
- Nec sua plus debet tenui Verona Catullo
- Meque velit dici non minus illa suum.
- Quattuor accessit tricesima messibus aestas,
- Ut sine me Cereri rustica liba datis,
- Moenia dum colimus dominae pulcherrima Romae:
- Mutavere meas Itala regna comas.
- Excipitis placida reducem si mente, venimus;
- Aspera si geritis corda, redire licet.
- I nostro comes, i, libelle, Flavo
- Longum per mare, sed faventis undae,
- Et cursu facili tuisque ventis
- Hispanae pete Tarraconis arces:
- Illinc te rota tollet et citatus
- Altam Bilbilin et tuum Salonem
- Quinto forsitan essedo videbis.
- Quid mandem tibi, quaeris? Ut sodales
- Paucos, sed veteres et ante brumas
- Triginta mihi quattuorque visos
- Ipsa protinus a via salutes
- Et nostrum admoneas subinde Flavum,
- Iucundos mihi nec laboriosos
- Secessus pretio paret salubri,
- Qui pigrum faciant tuum parentem.
- Haec sunt. Iam tumidus vocat magister
- Castigatque moras, et aura portum
- Laxavit melior: vale, libelle:
- Navem, scis puto, non moratur unus.
- Quo tu, quo, liber otiose, tendis
- Cultus Sidone non cotidiana?
- Numquid Parthenium videre? Certe:
- Vadas et redeas inevolutus: