Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Et notus populis—quid invidetis?—
  2. Non sum Andraemone notior caballo.
  1. Cum tu, laurigeris annum qui fascibus intras,
  2. Mane salutator limina mille teras,
  3. Hic ego quid faciam? quid nobis, Paule, relinquis,
  4. Qui de plebe Numae densaque turba sumus?
  5. Qui me respiciet, dominum regemque vocabo?
  6. Hoc tu—sed quanto blandius!—ipse facis.
  7. Lecticam sellamve sequar? nec ferre recusas,
  8. Per medium pugnas et prior ire lutum.
  9. Saepius adsurgam recitanti carmina? tu stas
  10. Et pariter geminas tendis in ora manus.
  11. Quid faciet pauper, cui non licet esse clienti?
  12. Dimisit nostras purpura vestra togas.
  1. Nil aliud loqueris, quam Thesea Pirithoumque,
  2. Teque putas Pyladi, Calliodore, parem.
  3. Dispeream, si tu Pyladi praestare matellam
  4. Dignus es aut porcos pascere Pirithoi.
  5. 'Donavi tamen' inquis 'amico milia quinque
  6. Et lotam, ut multum, terve quaterve togam.'
  7. Quid, quod nil unquam Pyladi donavit Orestes?
  8. Qui donat quamvis plurima, plura negat.
  1. Aemiliae gentes et Apollineas Vercellas
  2. Et Phaethontei qui petis arva Padi,
  3. Ne vivam, nisi te, Domiti, dimitto libenter,
  4. Grata licet sine te sit mihi nulla dies:
  5. Sed desiderium tanti est, ut messe vel una
  6. Urbano releves colla perusta iugo.
  7. I precor et totos avida cute combibe soles,—
  8. O quam formosus, dum peregrinus eris!
  9. Et venies albis non cognoscendus amicis
  10. Livebitque tuis pallida turba genis.
  11. Sed via quem dederit, rapiet cito Roma colorem,
  12. Niliaco redeas tu licet ore niger.
  1. Ducit ad auriferas quod me Salo Celtiber oras,
  2. Pendula quod patriae visere tecta libet,
  3. Tu mihi simplicibus, Mani, dilectus ab annis
  4. Et praetextata cultus amicitia,
  5. Tu facis; in terris quo non est alter Hiberis
  6. Dulcior et vero dignus amore magis.
  7. Tecum ego vel sicci Gaetula mapalia Poeni
  8. Et poteram Scythicas hospes amare casas.
  9. Si tibi mens eadem, si nostri mutua cura est,
  10. In quocumque loco Roma duobus erit.
  1. Cum cathedrata litos portet tibi raeda ministros
  2. Et Libys in longo pulvere sudet eques,
  3. Strataque non unas cingant triclinia Baias
  4. Et Thetis unguento palleat uncta tuo,
  5. Candida Setini rumpant crystalla trientes,
  6. Dormiat in pluma nec meliore Venus:
  7. Ad nocturna iaces fastosae limina moechae,
  8. Et madet, heu, lacrimis ianua surda tuis,
  9. Urere nec miserum cessant suspiria pectus.
  10. Vis dicam, male sit cur tibi, Cotta? bene est.