Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Vis tu simplicius senem fateri,
  2. Ut tandem videaris unus esse!
  3. Calvo turpius est nihil comato.
  1. Miraris, quare dormitum non eat Afer?
  2. Accumbat cum qua, Caediciane, vides.
  1. Iam senior Ladon Tiberinae nauta carinae
  2. Proxima dilectis rura paravit aquis.
  3. Quae cum saepe vagus premeret torrentibus undis