Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Sed moti redeunt iubente vento
  2. Reddunturque sibi caputque nudum
  3. Cirris grandibus hinc et inde cingunt:
  4. Inter Spendophorum Telesphorumque
  5. Cydae stare putabis Hermerotem.
  6. Vis tu simplicius senem fateri,
  7. Ut tandem videaris unus esse!
  8. Calvo turpius est nihil comato.
  1. Miraris, quare dormitum non eat Afer?
  2. Accumbat cum qua, Caediciane, vides.
  1. Iam senior Ladon Tiberinae nauta carinae
  2. Proxima dilectis rura paravit aquis.
  3. Quae cum saepe vagus premeret torrentibus undis
  4. Thybris et hiberno rumperet arva lacu,
  5. Emeritam puppem, ripa quae stabat in alta,
  6. Inplevit saxis obposuitque vadis.
  7. Sic nimias avertit aquas. Quis credere posset?
  8. Auxilium domino mersa carina tulit.
  1. Nemo nova caluit sic inflammatus amica,
  2. Flagravit quanto Laurus amore pilae.
  3. Sed qui primus erat lusor dum floruit aetas,
  4. Nunc postquam desi=t ludere, prima pila est.
  1. Octobres age sentiat Kalendas
  2. Facundi pia Roma Restituti:
  3. Linguis omnibus et favete votis;
  4. Natalem colimus, tacete lites.
  5. Absit cereus aridi clientis,
  6. Et vani triplices brevesque mappae
  7. Expectent gelidi iocos Decembris.
  8. Certent muneribus beatiores:
  9. Agrippae tumidus negotiator
  10. Cadmi municipes ferat lacernas;
  11. Pugnorum reus ebriaeque noctis
  12. Cenatoria mittat advocato;
  13. Infamata virum puella vicit,
  14. Veros sardonychas, sed ipsa tradat;
  15. Mirator veterum senex avorum
  16. Donet Phidiaci toreuma caeli;
  17. Venator leporem, colonus haedum,
  18. Piscator ferat aequorum rapinas.
  19. Si mittit sua quisque, quid poetam
  20. Missurum tibi, Restitute, credis?
  1. Omnes persequeris praetorum, Cotta, libellos;
  2. Accipis et ceras. Officiosus homo es.
  1. Iuno labor, Polyclite, tuus et gloria felix,
  2. Phidiacae cuperent quam meruisse manus,
  3. Ore nitet tanto, quanto superasset in Ide
  4. Iudice convictas non dubitante deas.
  5. Iunonem, Polyclite, suam nisi frater amaret,
  6. Iunonem poterat frater amare tuam.
  1. Quid vellis vetulum, Ligeia, cunnum?
  2. Quid busti cineres tui lacessis?
  3. Tales munditiae decent puellas
  4. —Nam tu iam nec anus potes videri—;
  5. Istud, crede mihi, Ligeia, belle
  6. Non mater facit Hectoris, sed uxor.