Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Qui tibi non prosunt et mihi, Galle, nocent.
- Raros colligis hinc et hinc capillos
- Et latum nitidae, Marine, calvae
- Campum temporibus tegis comatis;
- Sed moti redeunt iubente vento
- Reddunturque sibi caputque nudum
- Cirris grandibus hinc et inde cingunt:
- Inter Spendophorum Telesphorumque
- Cydae stare putabis Hermerotem.
- Vis tu simplicius senem fateri,
- Ut tandem videaris unus esse!
- Calvo turpius est nihil comato.
- Miraris, quare dormitum non eat Afer?
- Accumbat cum qua, Caediciane, vides.
- Iam senior Ladon Tiberinae nauta carinae
- Proxima dilectis rura paravit aquis.
- Quae cum saepe vagus premeret torrentibus undis
- Thybris et hiberno rumperet arva lacu,
- Emeritam puppem, ripa quae stabat in alta,
- Inplevit saxis obposuitque vadis.