Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Et dedit: ille pedem sustulit, hic tunicam.
- Si quid nostra tuis adicit vexatio rebus,
- Mane vel a media nocte togatus ero
- Stridentesque feram flatus aquilonis iniqui
- Et patiar nimbos excipiamque nives.
- Sed si non fias quadrante beatior uno
- Per gemitus nostros ingenuasque cruces,
- Parce, precor, fesso vanosque remitte labores,
- Qui tibi non prosunt et mihi, Galle, nocent.
- Raros colligis hinc et hinc capillos
- Et latum nitidae, Marine, calvae
- Campum temporibus tegis comatis;
- Sed moti redeunt iubente vento
- Reddunturque sibi caputque nudum
- Cirris grandibus hinc et inde cingunt:
- Inter Spendophorum Telesphorumque
- Cydae stare putabis Hermerotem.
- Vis tu simplicius senem fateri,
- Ut tandem videaris unus esse!
- Calvo turpius est nihil comato.
- Miraris, quare dormitum non eat Afer?
- Accumbat cum qua, Caediciane, vides.
- Iam senior Ladon Tiberinae nauta carinae
- Proxima dilectis rura paravit aquis.
- Quae cum saepe vagus premeret torrentibus undis
- Thybris et hiberno rumperet arva lacu,
- Emeritam puppem, ripa quae stabat in alta,
- Inplevit saxis obposuitque vadis.
- Sic nimias avertit aquas. Quis credere posset?
- Auxilium domino mersa carina tulit.
- Nemo nova caluit sic inflammatus amica,
- Flagravit quanto Laurus amore pilae.
- Sed qui primus erat lusor dum floruit aetas,
- Nunc postquam desi=t ludere, prima pila est.
- Octobres age sentiat Kalendas
- Facundi pia Roma Restituti:
- Linguis omnibus et favete votis;
- Natalem colimus, tacete lites.