Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Hoc, Fortuna, tibi videtur aequum?
  2. Civis non Syriaeve Parthiaeve,
  3. Nec de Cappadocis eques catastis,
  4. Sed de plebe Remi Numaeque verna,
  5. Iucundus, probus, innocens amicus,
  6. Lingua doctus utraque, cuius unum est,
  7. Sed magnum vitium, quod est poeta,
  8. Pullo Mevius alget in cucullo,
  9. Cocco mulio fulget Incitatus.
  1. Nequius a Caro nihil umquam, Maxime, factum est,
  2. Quam quod febre peri=t: fecit et illa nefas.
  3. Saeva nocens febris saltem quartana fuisset!
  4. Servari medico debuit ille suo.
  1. Ibis litoreas, Macer, Salonas,
  2. Ibit rara fides amorque recti
  3. Et quae, cum comitem trahit pudorem,
  4. Semper pauperior redit potestas:
  5. Felix auriferae colone terrae,
  6. Rectorem vacuo sinu remittes
  7. Optabisque moras, et exeuntem
  8. Udo Dalmata gaudio sequeris.
  9. Nos Celtas, Macer, et truces Hiberos
  10. Cum desiderio tui petemus.
  11. Sed quaecumque tamen feretur illinc
  12. Piscosi calamo Tagi notata,
  13. Macrum pagina nostra nominabit:
  14. Sic inter veteres legar poetas,
  15. Nec multos mihi praeferas priores,
  16. Uno sed tibi sim minor Catullo.
  1. Ad lapidem Torquatus habet praetoria quartum;
  2. Ad quartum breve rus emit Otacilius.
  3. Torquatus nitidas vario de marmore thermas
  4. Extruxit; cucumam fecit Otacilius.
  5. Disposuit daphnona suo Torquatus in agro;
  6. Castaneas centum sevit Otacilius.
  7. Consule Torquato vici fuit ille magister,
  8. Non minor in tanto visus honore sibi.
  9. Grandis ut exiguam bos ranam ruperat olim,
  10. Sic, puto, Torquatus rumpet Otacilium.
  1. Plorat Eros, quotiens maculosae pocula murrae
  2. Inspicit aut pueros nobiliusve citrum,
  3. Et gemitus imo ducit de pectore, quod non
  4. Tota miser coe+mat Saepta feratque domum.
  5. Quam multi faciunt, quod Eros, sed lumine sicco!
  6. Pars maior lacrimas ridet et intus habet.
  1. Cum duo venissent ad Phyllida mane fututum
  2. Et nudam cuperet sumere uterque prior,
  3. Promisit pariter se Phyllis utrique daturam,
  4. Et dedit: ille pedem sustulit, hic tunicam.
  1. Si quid nostra tuis adicit vexatio rebus,
  2. Mane vel a media nocte togatus ero
  3. Stridentesque feram flatus aquilonis iniqui
  4. Et patiar nimbos excipiamque nives.
  5. Sed si non fias quadrante beatior uno
  6. Per gemitus nostros ingenuasque cruces,
  7. Parce, precor, fesso vanosque remitte labores,
  8. Qui tibi non prosunt et mihi, Galle, nocent.
  1. Raros colligis hinc et hinc capillos
  2. Et latum nitidae, Marine, calvae
  3. Campum temporibus tegis comatis;
  4. Sed moti redeunt iubente vento
  5. Reddunturque sibi caputque nudum
  6. Cirris grandibus hinc et inde cingunt:
  7. Inter Spendophorum Telesphorumque
  8. Cydae stare putabis Hermerotem.
  9. Vis tu simplicius senem fateri,
  10. Ut tandem videaris unus esse!
  11. Calvo turpius est nihil comato.
  1. Miraris, quare dormitum non eat Afer?
  2. Accumbat cum qua, Caediciane, vides.
  1. Iam senior Ladon Tiberinae nauta carinae
  2. Proxima dilectis rura paravit aquis.
  3. Quae cum saepe vagus premeret torrentibus undis
  4. Thybris et hiberno rumperet arva lacu,
  5. Emeritam puppem, ripa quae stabat in alta,
  6. Inplevit saxis obposuitque vadis.
  7. Sic nimias avertit aquas. Quis credere posset?
  8. Auxilium domino mersa carina tulit.
  1. Nemo nova caluit sic inflammatus amica,
  2. Flagravit quanto Laurus amore pilae.
  3. Sed qui primus erat lusor dum floruit aetas,
  4. Nunc postquam desi=t ludere, prima pila est.
  1. Octobres age sentiat Kalendas
  2. Facundi pia Roma Restituti:
  3. Linguis omnibus et favete votis;
  4. Natalem colimus, tacete lites.
  5. Absit cereus aridi clientis,
  6. Et vani triplices brevesque mappae
  7. Expectent gelidi iocos Decembris.
  8. Certent muneribus beatiores:
  9. Agrippae tumidus negotiator
  10. Cadmi municipes ferat lacernas;
  11. Pugnorum reus ebriaeque noctis
  12. Cenatoria mittat advocato;
  13. Infamata virum puella vicit,
  14. Veros sardonychas, sed ipsa tradat;
  15. Mirator veterum senex avorum
  16. Donet Phidiaci toreuma caeli;
  17. Venator leporem, colonus haedum,
  18. Piscator ferat aequorum rapinas.
  19. Si mittit sua quisque, quid poetam
  20. Missurum tibi, Restitute, credis?
  1. Omnes persequeris praetorum, Cotta, libellos;
  2. Accipis et ceras. Officiosus homo es.
  1. Iuno labor, Polyclite, tuus et gloria felix,
  2. Phidiacae cuperent quam meruisse manus,
  3. Ore nitet tanto, quanto superasset in Ide
  4. Iudice convictas non dubitante deas.
  5. Iunonem, Polyclite, suam nisi frater amaret,
  6. Iunonem poterat frater amare tuam.
  1. Quid vellis vetulum, Ligeia, cunnum?
  2. Quid busti cineres tui lacessis?
  3. Tales munditiae decent puellas
  4. —Nam tu iam nec anus potes videri—;
  5. Istud, crede mihi, Ligeia, belle
  6. Non mater facit Hectoris, sed uxor.
  7. Erras, si tibi cunnus hic videtur,
  8. Ad quem mentula pertinere desi=t.
  9. Quare si pudor est, Ligeia, noli
  10. Barbam vellere mortuo leoni.
  1. Omnes eunuchos habet Almo nec arrigit ipse:
  2. Et queritur, pariat quod sua Polla nihil.
  1. Marri, quietae cultor et comes vitae,
  2. Quo cive prisca gloriatur Atina,
  3. Has tibi gemellas barbari decus luci
  4. Conmendo pinus ilicesque Faunorum
  5. Et semidocta vilici manu structas
  6. Tonantis aras horridique Silvani,
  7. Quas pinxit agni saepe sanguis aut haedi,
  8. Dominamque sancti virginem deam templi,
  9. Et quem sororis hospitem vides castae
  10. Martem mearum principem Kalendarum,
  11. Et delicatae laureum nemus Florae,
  12. In quod Priapo persequente confugit.
  13. Hoc omne agelli mite parvuli numen
  14. Seu tu cruore sive ture placabis:
  15. 'Ubicumque vester Martialis est,' dices,
  16. 'Hac, ecce, mecum dextera litat vobis
  17. Absens sacerdos; vos putate praesentem
  18. Et date duobus quidquid alter optabit.'
  1. Si prior Euganeas, Clemens, Helicaonis oras
  2. Pictaque pampineis videris arva iugis,
  3. Perfer Atestinae nondum vulgata Sabinae
  4. Carmina, purpurea sed modo culta toga.
  5. Ut rosa delectat, metitur quae pollice primo,
  6. Sic nova nec mento sordida charta iuvat.
  1. Non mea Massylus servat pomaria serpens,
  2. Regius Alcinoi nec mihi servit ager,
  3. Sed Nomentana securus germinat hortus
  4. Arbore, nec furem plumbea mala timent.
  5. Haec igitur media quae sunt modo nata Subura
  6. Mittimus autumni cerea poma mei.
  1. Infantem tibi vir, tibi, Galla, remisit adulter.
  2. Hi, puto, non dubie se futuisse negant.
  1. Saepe loquar nimium gentes quod, Avite, remotas,
  2. Miraris, Latia factus in urbe senex,
  3. Auriferumque Tagum sitiam patriumque Salonem
  4. Et repetam saturae sordida rura casae.
  5. Illa placet tellus, in qua res parva beatum
  6. Me facit et tenues luxuriantur opes:
  7. Pascitur hic, ibi pascit ager; tepet igne maligno
  8. Hic focus, ingenti lumine lucet ibi;
  9. Hic pretiosa fames conturbatorque macellus,
  10. Mensa ibi divitiis ruris operta sui;
  11. Quattuor hic aestate togae pluresve teruntur,
  12. Autumnis ibi me quattuor una tegit.