Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Aureolos ultro quattuor ipsa peti=t.
  2. Non dedimus. Centum iussit me mittere nummos:
  3. Sed visa est nobis haec quoque summa gravis.
  4. Sportula nos iunxit quadrantibus arida centum;
  5. Hanc voluit: puero diximus esse datam.
  6. Inferius numquid potuit descendere? fecit.
  7. Dat gratis, ultro dat mihi Galla: nego.
  1. Hoc, Fortuna, tibi videtur aequum?
  2. Civis non Syriaeve Parthiaeve,
  3. Nec de Cappadocis eques catastis,
  4. Sed de plebe Remi Numaeque verna,
  5. Iucundus, probus, innocens amicus,
  6. Lingua doctus utraque, cuius unum est,
  7. Sed magnum vitium, quod est poeta,