Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Hoc sub principe, si sapis, caveto,
  2. Verbis, Roma, prioribus loquaris.
  1. Littera facundi gratum mihi pignus amici
  2. Pertulit, Ausoniae dona severa togae,
  3. Qua non Fabricius, sed vellet Apicius uti,
  4. Vellet Maecenas Caesarianus eques.
  5. Vilior haec nobis alio mittente fuisset;
  6. Non quacumque manu victima caesa litat:
  7. A te missa venit: possem nisi munus amare,
  8. Marce, tuum, poteram nomen amare meum.
  9. Munere sed plus est et nomine gratius ipso
  10. Officium docti iudiciumque viri.
  1. Iam parce lasso, Roma, gratulatori,
  2. Lasso clienti. Quamdiu salutator
  3. Anteambulones et togatulos inter
  4. Centum merebor plumbeos die toto,
  5. Cum Scorpus una quindecim graves hora
  6. Ferventis auri victor auferat saccos?
  7. Non ego meorum praemium libellorum
  8. —Quid enim merentur?—Apulos velim campos:
  9. Non Hybla, non me spicifer capit Nilus,
  10. Nec quae paludes delicata Pomptinas
  11. Ex arce clivi spectat uva Setini.
  12. Quid concupiscam quaeris ergo? dormire.
  1. Milia viginti quondam me Galla poposcit
  2. Et, fateor, magno non erat illa nimis.
  3. Annus abi=t: 'Bis quina dabis sestertia' dixit.
  4. Poscere plus visa est quam prius illa mihi.
  5. Iam duo poscenti post sextum milia mensem
  6. Mille dabam nummos. Noluit accipere.
  7. Transierant binae forsan trinaeve Kalendae,
  8. Aureolos ultro quattuor ipsa peti=t.
  9. Non dedimus. Centum iussit me mittere nummos:
  10. Sed visa est nobis haec quoque summa gravis.
  11. Sportula nos iunxit quadrantibus arida centum;
  12. Hanc voluit: puero diximus esse datam.
  13. Inferius numquid potuit descendere? fecit.
  14. Dat gratis, ultro dat mihi Galla: nego.
  1. Hoc, Fortuna, tibi videtur aequum?
  2. Civis non Syriaeve Parthiaeve,
  3. Nec de Cappadocis eques catastis,
  4. Sed de plebe Remi Numaeque verna,