Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Bis sex lustra tori nox mitis et ultima clusit,
  2. Arserunt uno funera bina rogo.
  3. Hos tamen ut primis raptos sibi quaerit in annis.
  4. Inprobius nihil his fletibus esse potest.
  1. Frustra, Blanditiae, venitis ad me
  2. Attritis miserabiles labellis:
  3. Dicturus dominum deumque non sum.
  4. Iam non est locus hac in urbe vobis;
  5. Ad Parthos procul ite pilleatos
  6. Et turpes humilesque supplicesque
  7. Pictorum sola basiate regum.