Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Nulli sorte iacent candidiore senes:
  2. Bis sex lustra tori nox mitis et ultima clusit,
  3. Arserunt uno funera bina rogo.
  4. Hos tamen ut primis raptos sibi quaerit in annis.
  5. Inprobius nihil his fletibus esse potest.
  1. Frustra, Blanditiae, venitis ad me
  2. Attritis miserabiles labellis:
  3. Dicturus dominum deumque non sum.
  4. Iam non est locus hac in urbe vobis;
  5. Ad Parthos procul ite pilleatos
  6. Et turpes humilesque supplicesque
  7. Pictorum sola basiate regum.
  8. Non est hic dominus, sed imperator,
  9. Sed iustissimus omnium senator,
  10. Per quem de Stygia domo reducta est
  11. Siccis rustica Veritas capillis.
  12. Hoc sub principe, si sapis, caveto,
  13. Verbis, Roma, prioribus loquaris.
  1. Littera facundi gratum mihi pignus amici