Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Nunc me prima sibi, nunc sibi quinta rapit.
- Nunc consul praetorve tenet reducesque choreae,
- Auditur toto saepe poeta die.
- Sed nec causidico possis inpune negare,
- Nec si te rhetor grammaticusve rogent.
- Balnea post decumam lasso centumque petuntur
- Quadrantes. Fiet quando, Potite, liber?
- Quisquis laeta tuis et sera parentibus optas
- Fata, brevem titulum marmoris huius ama.
- Condidit hac caras tellure Rabirius umbras;
- Nulli sorte iacent candidiore senes:
- Bis sex lustra tori nox mitis et ultima clusit,
- Arserunt uno funera bina rogo.
- Hos tamen ut primis raptos sibi quaerit in annis.
- Inprobius nihil his fletibus esse potest.
- Frustra, Blanditiae, venitis ad me
- Attritis miserabiles labellis:
- Dicturus dominum deumque non sum.
- Iam non est locus hac in urbe vobis;
- Ad Parthos procul ite pilleatos