Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Κύριέ μου, μέλι μου, ψυχή μου congeris usque,
  2. —Pro pudor!—Hersiliae civis et Egeriae.
  3. Lectulus has voces, nec lectulus audiat omnis,
  4. Sed quem lascivo stravit amica viro.
  5. Scire cupis quo casta modo matrona loquaris?
  6. Numquid, cum crisas, blandior esse potes?
  7. Tu licet ediscas totam referasque Corinthon,
  8. Non tamen omnino, Laelia, Lais eris.
  1. Custodes das, Polla, viro, non accipis ipsa.
  2. Hoc est uxorem ducere, Polla, virum.
  1. Quod mihi vix unus toto liber exeat anno,
  2. Desidiae tibi sum, docte Potite, reus.