Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Numquid, cum crisas, blandior esse potes?
  2. Tu licet ediscas totam referasque Corinthon,
  3. Non tamen omnino, Laelia, Lais eris.
  1. Custodes das, Polla, viro, non accipis ipsa.
  2. Hoc est uxorem ducere, Polla, virum.
  1. Quod mihi vix unus toto liber exeat anno,
  2. Desidiae tibi sum, docte Potite, reus.
  3. Iustius at quanto mirere, quod exeat unus,
  4. Labantur toti cum mihi saepe dies.
  5. Non resalutantis video nocturnus amicos,
  6. Gratulor et multis, nemo, Potite, mihi.
  7. Nunc ad luciferam signat mea gemma Dianam,
  8. Nunc me prima sibi, nunc sibi quinta rapit.
  9. Nunc consul praetorve tenet reducesque choreae,
  10. Auditur toto saepe poeta die.
  11. Sed nec causidico possis inpune negare,
  12. Nec si te rhetor grammaticusve rogent.
  13. Balnea post decumam lasso centumque petuntur