Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Mausoli saxis pyramidumque legis.
- Bis mea Romano spectata est vita Tarento,
- Et nihil extremos perdidit ante rogos:
- Quinque dedit pueros, totidem mihi Iuno puellas,
- Cluserunt omnes lumina nostra manus.
- Contigit et thalami mihi gloria rara fuitque
- Una pudicitiae mentula nota meae.
- Contigeris regina meos si Polla libellos,
- Non tetrica nostros excipe fronte iocos.
- Ille tuus vates, Heliconis gloria nostri,
- Pieria caneret cum fera bella tuba,
- Non tamen erubuit lascivo dicere versu
- 'Si nec pedicor, Cotta, quid hic facio?'
- Cum te municipem Corinthiorum
- Iactes, Charmenion, negante nullo,
- Cur frater tibi dicor, ex Hiberis
- Et Celtis genitus Tagique civis?
- An voltu similes videmur esse?
- Tu flexa nitidus coma vagaris,
- Hispanis ego contumax capillis;
- Levis dropace tu cotidiano,
- Hirsutis ego cruribus genisque;
- Os blaesum tibi debilisque lingua est,
- Nobis filia fortius loquetur:
- Tam dispar aquilae columba non est,
- Nec dorcas rigido fugax leoni.
- Quare desine me vocare fratrem,
- Ne te, Charmenion, vocem sororem.
- Quis, rogo, tam durus, quis tam fuit ille superbus,
- Qui iussit fieri te, Theopompe, cocum?
- Hanc aliquis faciem nigra violare culina
- Sustinet, has uncto polluit igne comas?
- Quis potius cyathos aut quis crystalla tenebit?
- Qua sapient melius mixta Falerna manu?
- Si tam sidereos manet exitus iste ministros,
- Iuppiter utatur iam Ganymede coco.
- Pyrrhae filia, Nestoris noverca,
- Quam vidit Niobe puella canam,
- Laertes aviam senex vocavit,
- Nutricem Priamus, socrum Thyestes,
- Iam cornicibus omnibus superstes,
- Hoc tandem sita prurit in sepulchro
- Calvo Plutia cum Melanthione.
- Cum tibi non Ephesos nec sit Rhodos aut Mitylene,
- Sed domus in vico, Laelia, patricio,
- Deque coloratis numquam lita mater Etruscis,
- Durus Aricina de regione pater;
- Κύριέ μου, μέλι μου, ψυχή μου congeris usque,
- —Pro pudor!—Hersiliae civis et Egeriae.
- Lectulus has voces, nec lectulus audiat omnis,
- Sed quem lascivo stravit amica viro.
- Scire cupis quo casta modo matrona loquaris?
- Numquid, cum crisas, blandior esse potes?
- Tu licet ediscas totam referasque Corinthon,
- Non tamen omnino, Laelia, Lais eris.
- Custodes das, Polla, viro, non accipis ipsa.
- Hoc est uxorem ducere, Polla, virum.
- Quod mihi vix unus toto liber exeat anno,
- Desidiae tibi sum, docte Potite, reus.
- Iustius at quanto mirere, quod exeat unus,
- Labantur toti cum mihi saepe dies.
- Non resalutantis video nocturnus amicos,
- Gratulor et multis, nemo, Potite, mihi.
- Nunc ad luciferam signat mea gemma Dianam,
- Nunc me prima sibi, nunc sibi quinta rapit.
- Nunc consul praetorve tenet reducesque choreae,
- Auditur toto saepe poeta die.
- Sed nec causidico possis inpune negare,
- Nec si te rhetor grammaticusve rogent.
- Balnea post decumam lasso centumque petuntur
- Quadrantes. Fiet quando, Potite, liber?
- Quisquis laeta tuis et sera parentibus optas
- Fata, brevem titulum marmoris huius ama.
- Condidit hac caras tellure Rabirius umbras;
- Nulli sorte iacent candidiore senes:
- Bis sex lustra tori nox mitis et ultima clusit,
- Arserunt uno funera bina rogo.
- Hos tamen ut primis raptos sibi quaerit in annis.
- Inprobius nihil his fletibus esse potest.
- Frustra, Blanditiae, venitis ad me
- Attritis miserabiles labellis:
- Dicturus dominum deumque non sum.
- Iam non est locus hac in urbe vobis;
- Ad Parthos procul ite pilleatos
- Et turpes humilesque supplicesque
- Pictorum sola basiate regum.
- Non est hic dominus, sed imperator,
- Sed iustissimus omnium senator,
- Per quem de Stygia domo reducta est
- Siccis rustica Veritas capillis.
- Hoc sub principe, si sapis, caveto,
- Verbis, Roma, prioribus loquaris.
- Littera facundi gratum mihi pignus amici
- Pertulit, Ausoniae dona severa togae,
- Qua non Fabricius, sed vellet Apicius uti,
- Vellet Maecenas Caesarianus eques.
- Vilior haec nobis alio mittente fuisset;
- Non quacumque manu victima caesa litat:
- A te missa venit: possem nisi munus amare,
- Marce, tuum, poteram nomen amare meum.
- Munere sed plus est et nomine gratius ipso
- Officium docti iudiciumque viri.