Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- O nemus, o fontes solidumque madentis harenae
- Litus et aequoreis splendidus Anxur aquis,
- Et non unius spectator lectulus undae,
- Qui videt hinc puppes fluminis, inde maris!
- Sed nec Marcelli Pompeianumque, nec illic
- Sunt triplices thermae, nec fora iuncta quater,
- Nec Capitolini summum penetrale Tonantis,
- Quaeque nitent caelo proxima templa suo.
- Dicere te lassum quotiens ego credo Quirino:
- 'Quae tua sunt, tibi habe: quae mea, redde mihi.'
- Thelyn viderat in toga spadonem,
- Damnatam Numa dixit esse moecham.
- Ille ego sum Scorpus, clamosi gloria Circi,
- Plausus, Roma, tui deliciaeque breves,
- Invida quem Lachesis raptum trieteride nona,
- Dum numerat palmas, credidit esse senem.
- Mensas, Ole, bonas ponis, sed ponis opertas.
- Ridiculum est: possum sic ego habere bonas.
- Arrectum quotiens Marulla penem
- Pensavit digitis diuque mensa est,