Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Sed nec Marcelli Pompeianumque, nec illic
  2. Sunt triplices thermae, nec fora iuncta quater,
  3. Nec Capitolini summum penetrale Tonantis,
  4. Quaeque nitent caelo proxima templa suo.
  5. Dicere te lassum quotiens ego credo Quirino:
  6. 'Quae tua sunt, tibi habe: quae mea, redde mihi.'
  1. Thelyn viderat in toga spadonem,
  2. Damnatam Numa dixit esse moecham.
  1. Ille ego sum Scorpus, clamosi gloria Circi,
  2. Plausus, Roma, tui deliciaeque breves,
  3. Invida quem Lachesis raptum trieteride nona,
  4. Dum numerat palmas, credidit esse senem.
  1. Mensas, Ole, bonas ponis, sed ponis opertas.
  2. Ridiculum est: possum sic ego habere bonas.
  1. Arrectum quotiens Marulla penem
  2. Pensavit digitis diuque mensa est,
  3. Libras, scripula sextulasque dicit;
  4. Idem post opus et suas palaestras
  5. Loro cum similis iacet remisso,
  6. Quanto sit levior Marulla dicit.
  7. Non ergo est manus ista, sed statera.
  1. Totis, Galle, iubes tibi me servire diebus