Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Heu facinus! prima fraudatus, Scorpe, iuventa
  2. Occidis et nigros tam cito iungis equos.
  3. Curribus illa tuis semper properata brevisque
  4. Cur fuit et vitae tam prope meta tuae?
  1. Sidera iam Tyrius Phrixei respicit agni
  2. Taurus, et alternum Castora fugit hiems;
  3. Ridet ager, vestitur humus, vestitur et arbor,
  4. Ismarium paelex Attica plorat Ityn.
  5. Quos, Faustine, dies, qualem tibi Roma Ravennam
  6. Abstulit! o soles, o tunicata quies!
  7. O nemus, o fontes solidumque madentis harenae
  8. Litus et aequoreis splendidus Anxur aquis,
  9. Et non unius spectator lectulus undae,
  10. Qui videt hinc puppes fluminis, inde maris!
  11. Sed nec Marcelli Pompeianumque, nec illic
  12. Sunt triplices thermae, nec fora iuncta quater,
  13. Nec Capitolini summum penetrale Tonantis,
  14. Quaeque nitent caelo proxima templa suo.
  15. Dicere te lassum quotiens ego credo Quirino:
  16. 'Quae tua sunt, tibi habe: quae mea, redde mihi.'
  1. Thelyn viderat in toga spadonem,
  2. Damnatam Numa dixit esse moecham.
  1. Ille ego sum Scorpus, clamosi gloria Circi,
  2. Plausus, Roma, tui deliciaeque breves,
  3. Invida quem Lachesis raptum trieteride nona,
  4. Dum numerat palmas, credidit esse senem.
  1. Mensas, Ole, bonas ponis, sed ponis opertas.
  2. Ridiculum est: possum sic ego habere bonas.
  1. Arrectum quotiens Marulla penem
  2. Pensavit digitis diuque mensa est,
  3. Libras, scripula sextulasque dicit;
  4. Idem post opus et suas palaestras
  5. Loro cum similis iacet remisso,
  6. Quanto sit levior Marulla dicit.
  7. Non ergo est manus ista, sed statera.
  1. Totis, Galle, iubes tibi me servire diebus
  2. Et per Aventinum ter quater ire tuum.
  3. Eximit aut reficit dentem Cascellius aegrum,
  4. Infestos oculis uris, Hygine, pilos;
  5. Non secat et tollit stillantem Fannius uvam,
  6. Tristia saxorum stigmata delet Eros;
  7. Enterocelarum fertur Podalirius Hermes:
  8. Qui sanet ruptos dic mihi, Galle, quis est?
  1. Argenti libram mittebas; facta selibra est,
  2. Sed piperis. Tanti non emo, Sexte, piper.
  1. Anxuris aequorei placidos, Frontine, recessus
  2. Et propius Baias litoreamque domum,
  3. Et quod inhumanae cancro fervente cicadae
  4. Non novere nemus, flumineosque lacus
  5. Dum colui, doctas tecum celebrare vacabat
  6. Pieridas: nunc nos maxima Roma terit.
  7. Hic mihi quando dies meus est? iactamur in alto
  8. Urbis, et in sterili vita labore perit,
  9. Dura suburbani dum iugera pascimus agri
  10. Vicinosque tibi, sancte Quirine, lares.
  11. Sed non solus amat qui nocte dieque frequentat
  12. Limina, nec vatem talia damna decent.
  13. Per veneranda mihi Musarum sacra, per omnes
  14. Iuro deos: Et non officiosus amo.
  1. Consumpta est uno si lemmate pagina, transis,
  2. Et breviora tibi, non meliora placent.
  3. Dives et ex omni posita est instructa macello
  4. Cena tibi, sed te mattea sola iuvat.
  5. Non opus est nobis nimium lectore guloso;
  6. Hunc volo, non fiat qui sine pane satur.
  1. Iura trium petiit a Caesare discipulorum
  2. Adsuetus semper Munna docere duos.
  1. Hic festinata requiescit Erotion umbra,
  2. Crimine quam fati sexta peremit hiems.
  3. Quisquis eris nostri post me regnator agelli,
  4. Manibus exiguis annus iusta dato:
  5. Sic lare perpetuo, sic turba sospite solus
  6. Flebilis in terra sit lapis iste tua.
  1. Ludi magister, parce simplici turbae:
  2. Sic te frequentes audiant capillati
  3. Et delicatae diligat chorus mensae,
  4. Nec calculator nec notarius velox
  5. Maiore quisquam circulo coronetur.
  6. Albae leone flammeo calent luces
  7. Tostamque fervens Iulius coquit messem.
  8. Cirrata loris horridis Scythae pellis,
  9. Qua vapulavit Marsyas Celaenaeus,
  10. Ferulaeque tristes, sceptra paedagogorum,
  11. Cessent et Idus dormiant in Octobres:
  12. Aestate pueri si valent, satis discunt.
  1. Marmora parva quidem, sed non cessura, viator,
  2. Mausoli saxis pyramidumque legis.
  3. Bis mea Romano spectata est vita Tarento,
  4. Et nihil extremos perdidit ante rogos:
  5. Quinque dedit pueros, totidem mihi Iuno puellas,
  6. Cluserunt omnes lumina nostra manus.
  7. Contigit et thalami mihi gloria rara fuitque
  8. Una pudicitiae mentula nota meae.
  1. Contigeris regina meos si Polla libellos,
  2. Non tetrica nostros excipe fronte iocos.
  3. Ille tuus vates, Heliconis gloria nostri,
  4. Pieria caneret cum fera bella tuba,
  5. Non tamen erubuit lascivo dicere versu
  6. 'Si nec pedicor, Cotta, quid hic facio?'
  1. Cum te municipem Corinthiorum
  2. Iactes, Charmenion, negante nullo,
  3. Cur frater tibi dicor, ex Hiberis
  4. Et Celtis genitus Tagique civis?
  5. An voltu similes videmur esse?
  6. Tu flexa nitidus coma vagaris,
  7. Hispanis ego contumax capillis;
  8. Levis dropace tu cotidiano,
  9. Hirsutis ego cruribus genisque;
  10. Os blaesum tibi debilisque lingua est,
  11. Nobis filia fortius loquetur:
  12. Tam dispar aquilae columba non est,
  13. Nec dorcas rigido fugax leoni.
  14. Quare desine me vocare fratrem,
  15. Ne te, Charmenion, vocem sororem.
  1. Quis, rogo, tam durus, quis tam fuit ille superbus,
  2. Qui iussit fieri te, Theopompe, cocum?
  3. Hanc aliquis faciem nigra violare culina
  4. Sustinet, has uncto polluit igne comas?