Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Haedus, inhumani raptus ab ore lupi,
  2. Et quae non egeant ferro structoris ofellae,
  3. Et faba fabrorum prototomique rudes;
  4. Pullus ad haec cenisque tribus iam perna superstes
  5. Addetur. Saturis mitia poma dabo,
  6. De Nomentana vinum sine faece lagona,
  7. Quae bis Frontino consule trima fuit.
  8. Accedent sine felle ioci nec mane timenda
  9. Libertas et nil quod tacuisse velis:
  10. De prasino conviva meus venetoque loquatur,
  11. Nec facient quemquam pocula nostra reum.
  1. Cum potes amethystinos trientes
  2. Et nigro madeas Opimiano,