Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Et madidum thynni de sale sumen erit.
  2. Gustus in his; una ponetur cenula mensa,
  3. Haedus, inhumani raptus ab ore lupi,
  4. Et quae non egeant ferro structoris ofellae,
  5. Et faba fabrorum prototomique rudes;
  6. Pullus ad haec cenisque tribus iam perna superstes
  7. Addetur. Saturis mitia poma dabo,
  8. De Nomentana vinum sine faece lagona,
  9. Quae bis Frontino consule trima fuit.
  10. Accedent sine felle ioci nec mane timenda
  11. Libertas et nil quod tacuisse velis:
  12. De prasino conviva meus venetoque loquatur,