Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Nec deest ructatrix menta nec herba salax;
  2. Secta coronabunt rutatos ova lacertos,
  3. Et madidum thynni de sale sumen erit.
  4. Gustus in his; una ponetur cenula mensa,
  5. Haedus, inhumani raptus ab ore lupi,
  6. Et quae non egeant ferro structoris ofellae,
  7. Et faba fabrorum prototomique rudes;
  8. Pullus ad haec cenisque tribus iam perna superstes
  9. Addetur. Saturis mitia poma dabo,
  10. De Nomentana vinum sine faece lagona,
  11. Quae bis Frontino consule trima fuit.
  12. Accedent sine felle ioci nec mane timenda
  13. Libertas et nil quod tacuisse velis:
  14. De prasino conviva meus venetoque loquatur,
  15. Nec facient quemquam pocula nostra reum.
  1. Cum potes amethystinos trientes
  2. Et nigro madeas Opimiano,
  3. Propinas modo conditum Sabinum
  4. Et dicis mihi, Cotta, 'Vis in auro?'
  5. Quisquam plumbea vina volt in auro?
  1. Frangat Idumaeas tristis Victoria palmas,
  2. Plange, Favor, saeva pectora nuda manu;
  3. Mutet Honor cultus, et iniquis munera flammis
  4. Mitte coronatas, Gloria maesta, comas.
  5. Heu facinus! prima fraudatus, Scorpe, iuventa
  6. Occidis et nigros tam cito iungis equos.
  7. Curribus illa tuis semper properata brevisque
  8. Cur fuit et vitae tam prope meta tuae?
  1. Sidera iam Tyrius Phrixei respicit agni
  2. Taurus, et alternum Castora fugit hiems;
  3. Ridet ager, vestitur humus, vestitur et arbor,
  4. Ismarium paelex Attica plorat Ityn.
  5. Quos, Faustine, dies, qualem tibi Roma Ravennam
  6. Abstulit! o soles, o tunicata quies!
  7. O nemus, o fontes solidumque madentis harenae
  8. Litus et aequoreis splendidus Anxur aquis,
  9. Et non unius spectator lectulus undae,
  10. Qui videt hinc puppes fluminis, inde maris!
  11. Sed nec Marcelli Pompeianumque, nec illic
  12. Sunt triplices thermae, nec fora iuncta quater,