Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Nox non ebria, sed soluta curis;
  2. Non tristis torus, et tamen pudicus;
  3. Somnus, qui faciat breves tenebras:
  4. Quod sis, esse velis nihilque malis;
  5. Summum nec metuas diem nec optes.
  1. Nuntiat octavam Phariae sua turba iuvencae,
  2. Et pilata redit iamque subitque cohors.
  3. Temperat haec thermas, nimios prior hora vapores
  4. Halat, et inmodico sexta Nerone calet.
  5. Stella, Nepos, Cani, Cerialis, Flacce, venitis?
  6. Septem sigma capit, sex sumus, adde Lupum.
  7. Exoneraturas ventrem mihi vilica malvas
  8. Adtulit et varias, quas habet hortus, opes,
  9. In quibus est lactuca sedens et tonsile porrum,
  10. Nec deest ructatrix menta nec herba salax;
  11. Secta coronabunt rutatos ova lacertos,
  12. Et madidum thynni de sale sumen erit.
  13. Gustus in his; una ponetur cenula mensa,
  14. Haedus, inhumani raptus ab ore lupi,
  15. Et quae non egeant ferro structoris ofellae,
  16. Et faba fabrorum prototomique rudes;
  17. Pullus ad haec cenisque tribus iam perna superstes
  18. Addetur. Saturis mitia poma dabo,
  19. De Nomentana vinum sine faece lagona,
  20. Quae bis Frontino consule trima fuit.
  21. Accedent sine felle ioci nec mane timenda
  22. Libertas et nil quod tacuisse velis:
  23. De prasino conviva meus venetoque loquatur,
  24. Nec facient quemquam pocula nostra reum.
  1. Cum potes amethystinos trientes
  2. Et nigro madeas Opimiano,
  3. Propinas modo conditum Sabinum
  4. Et dicis mihi, Cotta, 'Vis in auro?'
  5. Quisquam plumbea vina volt in auro?
  1. Frangat Idumaeas tristis Victoria palmas,
  2. Plange, Favor, saeva pectora nuda manu;
  3. Mutet Honor cultus, et iniquis munera flammis
  4. Mitte coronatas, Gloria maesta, comas.
  5. Heu facinus! prima fraudatus, Scorpe, iuventa
  6. Occidis et nigros tam cito iungis equos.