Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Convictus facilis, sine arte mensa;
  2. Nox non ebria, sed soluta curis;
  3. Non tristis torus, et tamen pudicus;
  4. Somnus, qui faciat breves tenebras:
  5. Quod sis, esse velis nihilque malis;
  6. Summum nec metuas diem nec optes.
  1. Nuntiat octavam Phariae sua turba iuvencae,
  2. Et pilata redit iamque subitque cohors.
  3. Temperat haec thermas, nimios prior hora vapores
  4. Halat, et inmodico sexta Nerone calet.
  5. Stella, Nepos, Cani, Cerialis, Flacce, venitis?
  6. Septem sigma capit, sex sumus, adde Lupum.