Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Vires ingenuae, salubre corpus;
  2. Prudens simplicitas, pares amici;
  3. Convictus facilis, sine arte mensa;
  4. Nox non ebria, sed soluta curis;
  5. Non tristis torus, et tamen pudicus;
  6. Somnus, qui faciat breves tenebras:
  7. Quod sis, esse velis nihilque malis;
  8. Summum nec metuas diem nec optes.