Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Res non parta labore, sed relicta;
  2. Non ingratus ager, focus perennis;
  3. Lis numquam, toga rara, mens quieta;
  4. Vires ingenuae, salubre corpus;
  5. Prudens simplicitas, pares amici;
  6. Convictus facilis, sine arte mensa;
  7. Nox non ebria, sed soluta curis;
  8. Non tristis torus, et tamen pudicus;
  9. Somnus, qui faciat breves tenebras:
  10. Quod sis, esse velis nihilque malis;