Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Iucundissime Martialis, haec sunt:
  2. Res non parta labore, sed relicta;
  3. Non ingratus ager, focus perennis;
  4. Lis numquam, toga rara, mens quieta;
  5. Vires ingenuae, salubre corpus;
  6. Prudens simplicitas, pares amici;
  7. Convictus facilis, sine arte mensa;
  8. Nox non ebria, sed soluta curis;
  9. Non tristis torus, et tamen pudicus;
  10. Somnus, qui faciat breves tenebras:
  11. Quod sis, esse velis nihilque malis;
  12. Summum nec metuas diem nec optes.
  1. Nuntiat octavam Phariae sua turba iuvencae,
  2. Et pilata redit iamque subitque cohors.
  3. Temperat haec thermas, nimios prior hora vapores
  4. Halat, et inmodico sexta Nerone calet.