Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Omnia vis belle, Matho, dicere. Dic aliquando
- Et bene; dic neutrum; dic aliquando male.
- Vitam quae faciant beatiorem,
- Iucundissime Martialis, haec sunt:
- Res non parta labore, sed relicta;
- Non ingratus ager, focus perennis;
- Lis numquam, toga rara, mens quieta;
- Vires ingenuae, salubre corpus;
- Prudens simplicitas, pares amici;
- Convictus facilis, sine arte mensa;
- Nox non ebria, sed soluta curis;
- Non tristis torus, et tamen pudicus;
- Somnus, qui faciat breves tenebras:
- Quod sis, esse velis nihilque malis;
- Summum nec metuas diem nec optes.
- Nuntiat octavam Phariae sua turba iuvencae,
- Et pilata redit iamque subitque cohors.
- Temperat haec thermas, nimios prior hora vapores
- Halat, et inmodico sexta Nerone calet.
- Stella, Nepos, Cani, Cerialis, Flacce, venitis?
- Septem sigma capit, sex sumus, adde Lupum.
- Exoneraturas ventrem mihi vilica malvas
- Adtulit et varias, quas habet hortus, opes,
- In quibus est lactuca sedens et tonsile porrum,
- Nec deest ructatrix menta nec herba salax;
- Secta coronabunt rutatos ova lacertos,
- Et madidum thynni de sale sumen erit.
- Gustus in his; una ponetur cenula mensa,
- Haedus, inhumani raptus ab ore lupi,
- Et quae non egeant ferro structoris ofellae,
- Et faba fabrorum prototomique rudes;
- Pullus ad haec cenisque tribus iam perna superstes
- Addetur. Saturis mitia poma dabo,
- De Nomentana vinum sine faece lagona,
- Quae bis Frontino consule trima fuit.
- Accedent sine felle ioci nec mane timenda
- Libertas et nil quod tacuisse velis:
- De prasino conviva meus venetoque loquatur,
- Nec facient quemquam pocula nostra reum.
- Cum potes amethystinos trientes
- Et nigro madeas Opimiano,
- Propinas modo conditum Sabinum
- Et dicis mihi, Cotta, 'Vis in auro?'
- Quisquam plumbea vina volt in auro?
- Frangat Idumaeas tristis Victoria palmas,
- Plange, Favor, saeva pectora nuda manu;
- Mutet Honor cultus, et iniquis munera flammis
- Mitte coronatas, Gloria maesta, comas.
- Heu facinus! prima fraudatus, Scorpe, iuventa
- Occidis et nigros tam cito iungis equos.
- Curribus illa tuis semper properata brevisque
- Cur fuit et vitae tam prope meta tuae?
- Sidera iam Tyrius Phrixei respicit agni
- Taurus, et alternum Castora fugit hiems;
- Ridet ager, vestitur humus, vestitur et arbor,
- Ismarium paelex Attica plorat Ityn.
- Quos, Faustine, dies, qualem tibi Roma Ravennam
- Abstulit! o soles, o tunicata quies!
- O nemus, o fontes solidumque madentis harenae
- Litus et aequoreis splendidus Anxur aquis,
- Et non unius spectator lectulus undae,
- Qui videt hinc puppes fluminis, inde maris!
- Sed nec Marcelli Pompeianumque, nec illic
- Sunt triplices thermae, nec fora iuncta quater,
- Nec Capitolini summum penetrale Tonantis,
- Quaeque nitent caelo proxima templa suo.
- Dicere te lassum quotiens ego credo Quirino:
- 'Quae tua sunt, tibi habe: quae mea, redde mihi.'
- Thelyn viderat in toga spadonem,
- Damnatam Numa dixit esse moecham.