Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Deseris atque iubes res sibi habere suas.
  2. Quid, rogo, quid factum est? subiti quae causa doloris?
  3. Nil mihi respondes? Dicam ego: praetor erat.
  4. Constatura fuit Megalensis purpura centum
  5. Milibus, ut nimium munera parca dares,
  6. Et populare sacrum bis milia dena tulisset.
  7. Discidium non est hoc, Proculeia: lucrum est.
  1. Tam dubia est lanugo tibi, tam mollis, ut illam
  2. Halitus et soles et levis aura terat.