Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Consule te Bruto quod iuras, Lesbia, natam,
- Mentiris. Nata es, Lesbia, rege Numa?
- Sic quoque mentiris. Namque, ut tua saecula narrant,
- Ficta Prometheo diceris esse luto.
- Semper cum mihi diceretur esse
- Secreto mea Polla cum cinaedo,
- Inrupi, Lupe. Non erat cinaedus.
- Mense novo Iani veterem, Proculeia, maritum
- Deseris atque iubes res sibi habere suas.
- Quid, rogo, quid factum est? subiti quae causa doloris?
- Nil mihi respondes? Dicam ego: praetor erat.
- Constatura fuit Megalensis purpura centum