Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Vixisti tribus, o Calene, lustris:
  2. Aetas haec tibi tota conputatur
  3. Et solos numeras dies mariti.
  4. Ex illis tibi si diu rogatam
  5. Lucem redderet Atropos vel unam,
  6. Malles, quam Pyliam quater senectam.
  1. Consule te Bruto quod iuras, Lesbia, natam,
  2. Mentiris. Nata es, Lesbia, rege Numa?
  3. Sic quoque mentiris. Namque, ut tua saecula narrant,
  4. Ficta Prometheo diceris esse luto.
  1. Semper cum mihi diceretur esse
  2. Secreto mea Polla cum cinaedo,
  3. Inrupi, Lupe. Non erat cinaedus.
  1. Mense novo Iani veterem, Proculeia, maritum
  2. Deseris atque iubes res sibi habere suas.
  3. Quid, rogo, quid factum est? subiti quae causa doloris?
  4. Nil mihi respondes? Dicam ego: praetor erat.
  5. Constatura fuit Megalensis purpura centum
  6. Milibus, ut nimium munera parca dares,
  7. Et populare sacrum bis milia dena tulisset.