Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Caris litoris Indici lapillis!
  2. O quae proelia, quas utrimque pugnas
  3. Felix lectulus et lucerna vidit
  4. Nimbis ebria Nicerotianis!
  5. Vixisti tribus, o Calene, lustris:
  6. Aetas haec tibi tota conputatur
  7. Et solos numeras dies mariti.
  8. Ex illis tibi si diu rogatam
  9. Lucem redderet Atropos vel unam,
  10. Malles, quam Pyliam quater senectam.
  1. Consule te Bruto quod iuras, Lesbia, natam,
  2. Mentiris. Nata es, Lesbia, rege Numa?
  3. Sic quoque mentiris. Namque, ut tua saecula narrant,
  4. Ficta Prometheo diceris esse luto.
  1. Semper cum mihi diceretur esse
  2. Secreto mea Polla cum cinaedo,
  3. Inrupi, Lupe. Non erat cinaedus.
  1. Mense novo Iani veterem, Proculeia, maritum
  2. Deseris atque iubes res sibi habere suas.
  3. Quid, rogo, quid factum est? subiti quae causa doloris?
  4. Nil mihi respondes? Dicam ego: praetor erat.
  5. Constatura fuit Megalensis purpura centum
  6. Milibus, ut nimium munera parca dares,
  7. Et populare sacrum bis milia dena tulisset.
  8. Discidium non est hoc, Proculeia: lucrum est.
  1. Tam dubia est lanugo tibi, tam mollis, ut illam
  2. Halitus et soles et levis aura terat.
  3. Celantur simili ventura Cydonea lana,
  4. Pollice virgineo quae spoliata nitent.
  5. Fortius inpressi quotiens tibi basia quinque,
  6. Barbatus labris, Dindyme, fio tuis.
  1. Septima iam, Phileros, tibi conditur uxor in agro.
  2. Plus nulli, Phileros, quam tibi, reddit ager.
  1. Quinte Caledonios Ovidi visure Britannos
  2. Et viridem Tethyn Oceanumque patrem,
  3. Ergo Numae colles et Nomentana relinquis
  4. Otia, nec retinet rusque focusque senem?