Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Quos cum Sulpicia tua iugales
  2. Indulsit deus et peregit annos!
  3. O nox omnis et hora, quae notata est
  4. Caris litoris Indici lapillis!
  5. O quae proelia, quas utrimque pugnas
  6. Felix lectulus et lucerna vidit
  7. Nimbis ebria Nicerotianis!
  8. Vixisti tribus, o Calene, lustris:
  9. Aetas haec tibi tota conputatur
  10. Et solos numeras dies mariti.
  11. Ex illis tibi si diu rogatam
  12. Lucem redderet Atropos vel unam,
  13. Malles, quam Pyliam quater senectam.
  1. Consule te Bruto quod iuras, Lesbia, natam,
  2. Mentiris. Nata es, Lesbia, rege Numa?
  3. Sic quoque mentiris. Namque, ut tua saecula narrant,
  4. Ficta Prometheo diceris esse luto.
  1. Semper cum mihi diceretur esse
  2. Secreto mea Polla cum cinaedo,
  3. Inrupi, Lupe. Non erat cinaedus.